Heavenly Doctrine (Tafel) n. 186

Previous Number Next Number See English 

186. Plura de Regeneratione. Quod homo regeneretur per vera fidei, et per vitam secundum illa (n. 1904, 2046, 9088, 9959, 10028). Quod hoc intelligatur per Domini verba, "Nisi homo generetur per aquam et spiritum, non potest ingredi in regnum Dei" (Joh. iii. 5):

per "aquam" significatur verum fidei, et per "spiritum" vita secundum illud (n. 10240). Quod per "aquam" in Verbo significetur verum fidei (n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238). Quod etiam purificatio spiritualis quae est a malis et falsis, fiat per vera fidei (n. 2799, 5954, 7044, 7918, 9089[? 9088], 10229, 10237). Quod vera, cum regeneratur homo, inseminentur et implantentur bono, ut fiant vitae (n. 880, 2189, 2475[? 2574], 2697). Vera qualia erunt, ut implantari queant bono (n. 8725). Quod verum initietur et conjungatur bono, ac bonum vero, reciproce, in regeneratione (n. 5365, 8516). Quomodo initiatio et conjunctio reciproca fit (n. 3155, 10067). Quod verum implantetur bono cum fit voluntatis, quoniam tunc fit amoris (n. 10367). Quod sint bini status homini qui regeneratur, primus cum ducitur per verum ad bonum, alter cum ex bono agit, et ex bono videt verum (n. 7992, 7993, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 9227, 9230, 9274, 9739[? 9736], 10048, 10057, 10058[? 10060], 10076). Qualis status hominis cum verum primo loco est, et bonum secundo (n. 3610). Inde patet quod homo, cum regeneratur, ex vero spectet ad bonum, sed cum regeneratus est ex bono spectet verum (n. 6247). Ita quod fiat quasi versura, in eo quod status hominis invertatur (n. 6507). Sed sciendum est quod ita se res habeat, quod, cum homo regeneratur, verum primo loco et bonum secundo sit, non actualiter sed modo apparenter; at quod, cum homo regeneratus est, bonum primo loco sit et verum secundo actualiter et perceptibiliter (n. 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244[? 4245], 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6273, 8516, 10110). Ita quod bonum sit primum et ultimum regenerationis (n. 9337). Quia verum primo loco apparet esse, et bonum secundo, cum regeneratur homo, seu quod idem, cum homo fit ecclesia, quod propter illam apparentiam ab antiquis controversum sit num verum fidei vel num bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae (n. 367, 2435). Quod bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae actualiter, at verum fidei modo apparenter (n. 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, 8042, 8080). Quod etiam per "primogenitum" in Verbo significetur primum ecclesiae, cui prioritas et superioritas (n. 3325). Quod ideo Dominus dicatur Primogenitus, quia in Ipso et ab Ipso omne bonum amoris, charitatis, et fidei (n. 3325). Quod non redeundum sit a statu posteriori, qui est cum a bono spectatur verum ad statum priorem, qui est cum a vero spectatur bonum, causae (n. 2454, 3650-3655, 5895, 5897, 7857, 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 9274, 10184: explicantur ibi Domini verba, "Qui tunc in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua" (Matth. xxiv. 18);

tum, "Quicunque tunc [in] agro, ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi" (Luc. xvii. 31, 32);

nam illa per ea verba significantur). Processus regenerationis hominis, quomodo fit, describitur (n. 1555, 2343, 2490, 2657, 2979, 3057, 3286, 3310, 3316, 3332, 3470, 3701, 4353, 5112[? 5113], 5126, 5270, 5280, 5342, 6717, 8772, 8773, 9043, 9103, 10021, 10057, 10367). Quod arcana regenerationis innumerabilia sint, quoniam regeneratio perstat per totam vitam hominis (n. 2679, 3179, 3584, 3665, 3694[? 3690], 3701, 4377, 4551, 4552, 5122, 5126, 5398, 5912, 6751, 9103, 9258, 9296, 9297, 9334). Quod vix aliquid ex arcanis illis ad cognitionem et perceptionem hominis perveniat (n. 3179, 9336). Quod hoc sit quod intelligitur per Domini verba, "Ventus quo vult spirat, et sonum ejus audis, sed non scis unde venit et quo vadit; ita est quisquis natus est ex spiritu" (Joh. iii. 8). De processu regenerationis hominis ecclesiae spiritualis (n. 2675, 2678, 2679, 2682). Et de processu regenerationis hominis ecclesiae caelestis, et quae differentia (n. 5113, 10124). Quod cum homine qui regeneratur, similiter se habeat sicut cum infante, quod primum discat loqui, dein cogitare, postea vivere bene, usque dum omnia sponte sicut a se fluant (n. 3203, 9296, 9297). Ita quod qui regeneratur, primum ducatur a Domino sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adultus (n. 3665, 3690, 4377-4379, 6751). Quod homo, cum regeneratur a Domino, primum in statu innocentiae externae sit, qui est status ejus infantiae; dein successive perducatur in statum innocentiae internae, qui est status ejus sapientiae (n. 9334, 9335, 10021, 10210). Quae et qualis innocentia infantiae, et quae et qualis innocentia sapientiae (n. 1616, 2305, 2306, 3495[? 3494], 4563, 4797, 5608, 9301, 10021). Comparatio regenerationis hominis cum conceptione et formatione embryonis in utero (n. 3570, 4931, 9258). Quod ideo "generationes" et "nativitates" in Verbo significent generationes et nativitates spirituales, hoc est, quae sunt regenerationis (n. 613, 1145, 1235, 2020, 2584, 3860, 3868, 4070, 4668, 6239, 10197[? 10204]). Regeneratio hominis illustrata per germinationes in regno vegetabili (n. 5115, 5116). Regeneratio hominis repraesentata in iride (n. 1042, 1043, 1053). Quod uterque homo, tam internus seu spiritualis quam externus seu naturalis, regenerandus sit, et quod unus per alterum (n. 3868, 3870, 3872, 3876, 3877, 3882). Quod internus homo prius regeneretur quam externus, quoniam internus est in luce caeli, et externus in luce mundi (n. 3321, 3325, 3469, 3493, 4353, 8748[? 8746], 9325). Quod externus seu naturalis homo regeneretur per internum seu spiritualem (n. 3286, 3288, 3321). Quod homo non regeneratus sit priusquam externus seu naturalis ejus homo regeneratus est (n. 8742-8747, 9043, 9046, 9061, 9328[? 9325], 9334). Nisi naturalis homo regeneratur, quod spiritualis claudatur (n. 6299). Et quod sit quoad vera et bona fidei et amoris quasi caecus (n. 3493, 3969, 4353, 4587[? 4588]). Quando naturalis homo regeneratus est, quod totus homo regeneratus sit (n. 7442, 7443). Quod hoc significetur per "lavationem pedum discipulorum," et per haec Domino verba, "Qui lotus est non opus habet nisi [ut] quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (Joh. xiii. 9, 20,) (n. 10243); quod "lavatio" in Verbo significet lavationem spiritualem, quae est purificatio a malis et falsis (n. 3147, 10237, 10241); et quod "pedes" significent illa quae sunt naturalis hominis (n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); ita quod "lavare pedes" sit purificare naturalem hominem (n. 3147, 10241). Quomodo naturalis homo regeneratur (n. 3502, 3508, 3509, 3510[? 3518], 3573, 3576, 3579, 3616, 3762, 3786, 5373, 5647, 5650, 5651, 5660). Qualis naturalis homo est cum regeneratus, et qualis cum non regeneratus (n. 8744, 8745). Quod quantum naturalis homo non pugnat cum spirituali, tantum homo regeneratus sit (n. 3286). Cum regeneratus est homo, quod naturalis homo percipiat spiritualia per influxum (n. 5651). Quod sensuale, quod est ultimum naturalis hominis hodie non regeneretur, sed quod homo elevetur ab illo (n. 7442). Quod illi qui regenerantur, eleventur a sensualibus actualiter in lucem caeli (n, 6183, 6454). Quis et qualis sensualis homo (videatur supra in collectis, n. 50). Quod homo regeneretur per influxum in cognitiones boni et veri, quas habet (n. 4096, 4097, 4364). Quod homo, cum regeneratur, introducatur per bona et vera media in bona et vera genuina, et quod postea vera et bona media relinquantur, et genuina loco illorum succedant (n. 3665, 3686, 3690, 3974, 4063, 4067, 4145, 6382[? 6384, 9382]). Quod tunc inducatur alius ordo inter vera et bona (n. 4250, 4251, 9931, 10303). Quod disponantur secundum fines (n. 4104). Ita quod secundum usus vitae spiritualis (n. 9297). Quod qui regenerantur plures status subeant, ac jugiter perducantur interius in caelum, ita propius ad Dominum (n. 6645). Quod regeneratus sit in ordine caeli (n. 8512); quod internum ejus sit apertum in caelum (n. 8512, 8513). Quod homo per regenerationem in intelligentiam angelicam veniat, at quod illa in interioribus ejus abscondita lateat quamdiu vivit in mundo, sed quod aperiatur in altera vita, et quod tunc ei similis sapientia sit qualis est angelis (n. 2494, 8747). Status illorum qui regenerantur, quoad illustrationem (n. 2697, 2701, 2704). Quod homo per regenerationem novum intellectum accipiat (n. 2657). Quomodo se habet cum fructificatione boni et multiplicatione veri apud illos qui regenerantur (n. 984). Quod vera ex bono apud regeneratum faciant sicut stellam per derivationes successivas, et se circumcirca continue multiplicent (n. 5912). Quod vera ex bono apud regeneratum disposita sint in eum ordinem ut genuina vera boni, ex quibus ut parentibus procedunt reliqua, sint in medio, et dein succedant ordine secundum propinquitates et affinitates, usque ad ultima, ubi obscurum (n. 4128[? 4129], 4551, 4552, 5134, 5270). Quod vera ex bono apud regeneratum disposita sint in formam caeli (n. 3316, 3470, 3584, 4302, 5704, 5709, 6028, 6690, 9931, 10303; et in opere De Caelo et Inferno, in articulo De Forma Caeli, secundum quam consociationes et communicationes ibi, n. 200-212; et De Sapientia Angelorum Caeli, n. 265-275). Quod apud regeneratum correspondentia sit inter spiritualia et naturalia (n. 285a). Quod ordo vitae prorsus inversus sit apud regeneratum (n. 3332, 5159, 8995). Quod homo regeneratus sit prorsus novus quoad spiritum (n. 3212). Quod regeneratus quoad externa appareat similis non regenerato, non autem quoad interna (n. 5159). Quod bonum spirituale, quod est ex affectione amoris boni velle et facere bonum non sit homini nisi quam per regenerationem (n. 4538). Quod vera, {1}qua affectione intrant, etiam reproducantur (n. 5893). Quod vera, quantum deprivantur vita a proprio hominis, tantum conjungantur bono, et vitam spiritualem accipiant (n. 3607, 3610). Quod veris tantum vita sit, quantum mala ex amore sui et mundi removentur (n. 3610). Quod prima affectio veri apud hominem qui regeneratur, non sit pura, sed quod successive purificetur (n. 3089, 8413). Quod mala et falsa, apud hominem qui regeneratur, lente removeantur, et non cito (n. 9334, 9335). Quod mala et falsa, quae propria hominis, usque remaneant, et quod modo per regenerationem removeantur (n. 865, 868, 887, 929, 1581, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333-9336, 9445, 9447, 9448, 9451-9454, 9938, 10057, 10059[? 10060]). Quod homo nusquam ita regenerari possit ut perfectus dici queat (n. 894, 5122, 6648). Quod mali spiritus non ausint aggredi regeneratum (n. 1695). Quod qui credunt justificationem in ecclesia, parum sciant de regeneratione (n. 5398). Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700). Quod homo in liberum caeleste introducatur per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892). Quod nulla conjunctio boni et veri detur per coactum, ita nulla regeneratio (n. 2875, 2881, 4031, 8700). (Reliqua de libero circa regenerationem, videatur supra in Doctrina, ubi de Libero.) Qui regeneratur, quod necessario tentationes subiturus sit (n. 3696, 8403). Quoniam tentationes fiunt propter conjunctionem boni et veri, tum propter conjunctionem interni et externi hominis (n. 4248, 4272, 5772[? 5773]). -1 "qua":--sic editio princeps; a nonnullis hic legeretur quae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church