Arcana Coelestia (Elliott) n. 8701

Previous Number Next Number See English 

8701. `Non potes facere illud solus tu': quod significet quod absque influxu veri ex bono aliunde, constat ex significatione `facere illud solus' cum dicitur de vero Divino, quod per `Moschen' repraesentatur, quod sit influxus veri ex illo solo, et non simul aliunde. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ex illis quae de influxu veri Divini immediato, et de influxu (c)illius immediato et simul mediato, supra n. 8685 dicta sunt, quod nempe influxus veri Divini immediatus sit in primo statu hominis cum regeneratur, at quod influxus immediatus et {1} mediatus sit in altero statu, nempe cum regeneratus est; cum influxus immediatus est, Dominus quidem influit cum bono et vero, at tunc non percipitur bonum sed verum, ideo tunc ducitur homo per verum, non ita per bonum; at cum influxus simul mediatus est, tunc percipitur bonum, nam influxus mediatus est in sensuale externum hominis, {2}inde est quod homo tunc per bonum ducatur a Domino. 2 In genere sciendum est quod homo non prius regeneratus sit quam cum is ex affectione boni agit, nam tunc vult bonum, et ei jucundum et beatum est facere illud; {3}cum in hoc statu est, tunc vita ejus est vita boni, et in caelo est, nam universale regnans in caelo est bonum; verum autem quod fidei ducit hominem ad bonum, ita ad caelum, non autem sistit illum in caelo; quod ita sit, est causa quia in altera vita omnes consociantur secundum vitam voluntatis, non secundum vitam intellectus, nam ubi (t)est voluntas ibi est intellectus, non autem vicissim; ita in caelo, et ita in inferno; qui mali sunt non prius in infernum mittuntur quam cum in malo suae vitae sunt, nam cum in hoc sunt, etiam in falso sui mali sunt; similiter {4}illi qui in bono (d)sunt, etiam ibi in vero sui boni sunt; rediguntur omnes in altera vita ad eum statum ut illis una mens sit, nempe quod volunt ut etiam cogitent, non autem quod volunt ut aliter cogitent; in mundo autem aliter se habet, ibi potest homo aliter cogitare, {5}immo etiam aliter intelligere quam {6}vult, sed hoc ob causam ut {7}reformari possit, nempe intelligere bonum tametsi vult malum, et sic per intellectum duci ad velle bonum; at in altera vita quisque secundum velle suum quod in mundo comparatum est ducitur. @1 i simul$ @2 ideo tunc ducitur homo per bonum$ @3 et cum hoc$ @4 ac$ @5 et$ @6 velle$ @7 homo possit reformari$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church