Arcana Coelestia (Elliott) n. 8700

Previous Number Next Number See English 

8700. `Quia grave prae te verbum': quod significet quod non possibile, {1}quia non ex ordine, constat ex significatione `grave verbum' quod sit non possibile; quod `grave verbum' hic sit non possibile, constat ex illis quae praecedunt, quod marcescendo marcesceret ille et populus qui cum illo, per quae significatur quod periturum verum quod inseminatum est, et quoque ex sequentibus, `Non potes facere illud solus tu' et dein `si verbum hoc facis, potes consistere' vers. 23, per quae intelligitur impossibilitas, si non fiat mutatio. 2 Quod non possibile quia non ex ordine, est quia in altera vita omne id possibile est quod ex ordine, et omne id impossibile quod non ex ordine; Divinum Verum, quod procedit a Domino, est quod facit ordinem, et est ipse ordo; inde omne quod secundum {2}Divinum Verum est, quia est secundum {3}ordinem, est possibile, et omne quod contra {4}Divinum Verum, quia est contra {3}ordinem, est impossibile; quod ita sit, evidentius patere (x)potest ab exemplis: secundum ordinem est quod salventur qui bene vixerunt, et condemnentur qui male; inde impossibile est quod qui bene vixerunt mittantur in infernum, et qui male vixerunt eleventur in caelum; consequenter quod impossibile sit ut qui in inferno sunt, ex pura Misericordia Domini possint inde in caelum educi et salvari; est enim receptio Misericordiae Domini, cum vixerunt in mundo, per quam unusquisque salvatur; qui tunc recipiunt illam, in altera vita in Misericordia Domini sunt, nam ibi tunc in facultate recipiendi illam sunt; `illam dare aliis, et in genere unicuivis ex beneplacito, modo fidem habeant, et sic a peccatis mundatos esse credant, est impossibile, quia est contra ordinem, hoc est, contra Divinum quod est ordo. 3 Secundum ordinem est quod fides et charitas implantentur in libero et non in coacto, et quod fides et charitas quae in libero implantatae sunt permaneant, non autem quae in coacto; causa est quia quae in libero, ea in affectionem ac ita in voluntatem hominis insinuantur et sic appropriantur, non autem quae in coacto; consequenter impossibile est ut salvetur homo nisi liceat ei, quia in malo natus est, malum facere et a malo desistere; cum a malo ex se in libero illo desistit, tunc insinuatur affectio veri et boni a Domino, {5}inde ei est liberum recipiendi illa quae fidei et quae charitatis sunt, nam liberum est affectionis {6}; inde patet quod impossibile sit cogere hominem ad salutem; quod si fieri posset, omnes qui in mundo sunt homines salvarentur. 4 Secundum ordinem est ut in altera vita consocientur omnes secundum vitam quam in mundo sibi acquisiverunt, mali cum malis et boni cum bonis, inde non possibile est ut simul sint mali et boni; nec possibile est ut in bono sint qui mali, nam bonum et malum opposita sunt, et unum {7}destruit alterum; inde etiam patet quod non possibile sit ut salventur qui in inferno; ita non dabile quod salvatio, utcumque vixerat homo, sit ex sola misericordia. Qui in inferno sunt, et ibi cruciantur, imputant Divino {8}cruciatus ibi, dicendo quod Divinum id auferre possit si velit, quia omnipotens, sed quod non velit, {9}et quod inde sit in causa, {10}nam qui potest et non vult, dicunt in causa esse; sed auferre talia impossibile est, quia est contra ordinem, si enim auferrentur, insurgerent mali contra bonos, (c)et subjugarent ipsos angelos, et destruerent caelum; sed Divinum non vult nisi bonum, nempe felicitatem bonorum, et ea propter refrenationem (c)ac simul emendationem improborum; cum hic finis est, qui est finis Divini Amoris ac ipsius Misericordiae, non possibile est ut cruciatus (x)illis qui in inferno auferantur. Ex his exemplis constare potest quod omne id non possibile sit quod contra ordinem, utcumque apparet ut possibile illis qui arcana caeli non sciunt. @1 quod IT$ @2 ordinem$ @3 Divinum$ @4 ordinem est$ @5 ita$ @6 i et affectio facit liberum$ @7 destruxit$ @8 quod crucientur$ @9 ita quod sit causa$ @10 d nam i qui enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church