Arcana Coelestia (Elliott) n. 3868

Previous Number Next Number See English 

3868. `Concepit adhuc et peperit filium': quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo versus interiora magis, constat ab illis quae supra n. 3860 dicta sunt, ubi eadem verba. Ab externo versus interiora magis progredi dicitur, cum a scientia quae est intellectus ad voluntatem, aut spiritualiter loquendo, a vero quod est fidei ad charitatem; intellectus enim est id quod procedit a voluntate, et in quadam forma visuali manifestat voluntatem, similiter fides procedit a charitate et in quadam forma manifestat charitatem; inde patet quod externum voluntatis sit intellectus, et externum charitatis sit fides, seu quod idem {1}, quod internum intellectus sit voluntas, et internum fidei sit charitas; quare progredi ab externo ad interiora magis, est a fide intellectu ad fidem voluntate; proinde a fide ad charitatem, quae repraesentatur per `Levi,' de quo mox sequitur. [2] (m)Sciendum quod per fidem cum illa distinguitur a charitate, intelligatur verum quale est doctrinae, seu quale est in confessione quae `fides Apostolica' vocatur, et hoc secundum sensum communem in Ecclesia, nam fidem habere veris creditur esse fides per quam salus; sunt pauci qui sciunt quod fides sit fiducia ac confidentia, et inter illos paucos adhuc pauci qui sciunt quod fiducia seu confidentia sit ex charitate, et non dabilis apud aliquem qui non charitatis vitam habuit.(n) @1 A d idem, i simile$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church