Arcana Coelestia (Elliott) n. 6384

Previous Number Next Number See English 

6384. `Ad portum marium habitabit': quod significet vitam ubi conclusio veri ex scientificis, constat a significatione `(x)portus' quod sit statio ubi scientifica terminantur et incohant, hic statio ubi conclusio veri ex scientificis, nam per `Zebulonem' hic agitur de illis {1}apud quos vera fidei ibi sunt'; ex significatione `marium' quod sint scientifica in complexu, de qua n. 28; et ex significatione `habitare' quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; inde patet quod per `ad portum marium habitabit' significetur vita ubi conclusio veri ex scientificis. Quod vitam illam attinet, videantur quae mox supra n. 6383 dicta sunt, de qua vita porro sciendum quod ea sit in externo seu naturali homine, et apud quosdam in infimo naturali seu in sensuali, nam vera fidei {2} alligata scientificis {3}habent ita ut elevari nequeant; inde quoque prae reliquis in Ecclesia spirituali in obscuro sunt; ex intellectuali enim parum lucis habent, nam id immersum est scientificis et sensualibus; aliter se habet apud illos qui in affirmativo fuerunt, et vera fidei per scientifica firmarunt, sed tamen ita ut a scientificis, hoc est, a naturali ubi scientifica, {4} elevari possint; {5}horum intellectuale illustratum est, et sic in quadam perceptione veri spiritualis, cui serviunt scientifica quae infra sunt, sicut pro speculo in quo, sicut affectiones in facie, vera quae fidei et charitatis apparent et {6}agnoscuntur. @1 qui vera fidei in scientificis habent$ @2 i eorum$ @3 sunt$ @4 i versus interiora ubi vera in sua luce sunt,$ @5 illorum$ @6 cognoscuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church