Arcana Coelestia (Elliott) n. 6383

Previous Number Next Number See English 

6383. `Zebulun': quod significet cohabitationem boni et veri, constat ex repraesentatione `Zebulonis' quod sit conjugium caeleste, de qua n. 3960, 3961, ita conjunctio boni et veri, nam conjunctio {1}illa est conjugium caeleste; cohabitatio boni et veri dicitur quia Zebulun in lingua originali significat cohabitationem. Per `Zebulonem' hic agitur de illis in Ecclesia qui concludunt de veris spiritualibus ex scientificis, et sic firmant illa apud se; at sciendum quod per `Zebulonem' non intelligantur illi qui non credunt nisi scientifica et sensualia dictent, et qui prius in negativo sunt; illi nusquam credunt; causa est quia negativum universaliter regnat, et cum id universaliter regnat, tunc influunt et colliguntur scientifica quae negant, non autem quae confirmant; quae confirmant, ad latus rejiciuntur, vel ad favorem scientificorum negantium explicantur, et sic firmatur negativum; [2]sed per `Zebulonem' hic intelliguntur qui credunt doctrinalibus ex Verbo,{2} sic apud quos aliquod affirmativum universaliter regnat, et tamen fides non in veris sed in scientificis vitam {3}habet, applicant enim scientifica ad doctrinalia, ac ita firmant affirmativum suum; qui itaque `Zebulun' sunt, non elevant se a scientificis, sed cum de aliquo vero fidei audiunt vel cogitant, ilico cadunt in scientificum; tales sunt {4}plures in mundo; etiam providet Dominus ut scientifica et sensualia illis ad eum usum serviant. @1 illorum$ @2 i et$ @3 suae fidei habent$ @4 perplures$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church