Arcana Coelestia (Elliott) n. 3655

Previous Number Next Number See English 

3655. In illis quae apud Evangelistam praecedunt, actum est de primo et secundo statu perversionis Ecclesiae; quod primus status fuerit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354; et quod secundus status fuerit quod bonum et verum contempturi, et quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488: hic nunc est tertius status de quo agitur, qui est desolationis Ecclesiae quoad bonum et verum.

CAPUT XXVIII

1. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. 2. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae. 3. Et DEUS Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te; et eris in coetum populorum. 4. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit DEUS Abrahamo. 5. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi. 6. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. 7. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram. 8. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui. 9. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad {1}mulierem. * * * * 10. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem. 11. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo. 12. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli DEI ascendentes et descendentes in illa. 13. Et ecce JEHOVAH stans super illa, et dixit, Ego JEHOVAH DEUS Abrahami patris tui, et DEUS Jischaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo. 14. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae {2}humi, et in semine tuo. 15. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus sum tibi. 16. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est JEHOVAH in loco hoc, et ego non scivi. 17. Et timuit, et dixit, Quam terribilis Locus hic, nihil hic nisi domus DEI, et haec porta caeli. 18. Et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem, quem posuit subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput illius. 19. Et vocavit nomen loci illius Bethel; et utique Luz nomen urbis priore. 20. Et vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit DEUS cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum. 21. Et rediero in pace ad domum patris mei, et erit JEHOVAH mihi in DEUM. 22. Et lapis hic, quem posui statuam, erit Domus DEI, et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi. @1 so A but d uxorem$ @2 so A but d terrae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church