5668. `Et dedit aquas': quod significet influxum communem veri ab interno, constat a significatione `aquarum' quod sint verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, et quidem verum in communi; inde `dare aquas' significat influxum communem veri; quod ab interno, est quia erat `in domo Josephi', n. 5667. Influxus communis veri est illuminatio quae dat facultatem appercipiendi et intelligendi verum; illuminatio illa est a luce caeli quae a Domino, quae lux non aliud est quam Divinum Verum, n. 2776, 3138, 3167, 3195, 3222, 3339, 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 5400.