Arcana Coelestia (Elliott) n. 613

Previous Number Next Number See English 

613. Quod 'generationes' sint fidei, ex sensu litterae non patet, {1} qui est historicas; sed hic quia solum interna sunt, significantur illa quae sunt fidei; ex serie quoque constat quod generationes hic non sint aliae; in Verbo aliquoties similiter, ut apud Esaiam, Aedificent ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis erigas, et vocabitur tibi sepiens rupturam, reducens semitas ad habitandum, lviii 12;

ubi omnia significant quae fidei sunt; 'vastitates saeculi' quae sunt caelestium fidei; 'fundamenta generationis et generationis' quae sunt spiritualium fidei, quae lapsa a temporibus antiquis, quae simul significantur: apud eundem, Aedificabunt vastitates saeculi, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis et generationis, lxi 4;

similiter: apud eundem, Non laborabunt in vacuum, et non generabunt ad perturbationem; nam semen benedictorum Jehovae illi, et cognati illorum cum illis, lxv 23;

ubi etiam 'generare' praedicatur de illis quae sunt fidei, 'laborare' de illis quae sunt amoris; de his praedicatur 'semen benedictorum Jehovae,' de illis 'prognati.' @ 1 possibly quia misread by printer as qui.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church