Arcana Coelestia (Elliott) n. 612

Previous Number Next Number See English 

612. Quod 'Noah vir justus et integer in generationibus suis' significet quod talis esset ut charitate donari posset, constat a significatione justi et integri, quod 'justus' spectet bonum charitatis, 'integer' verum charitatis; tum ab Ecclesiae illius essentiali, quod esset charitas, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: quod 'justus' spectet bonum charitatis, et 'integer' verum charitatis, constat ex Verbo, ut apud Esaiam, Me quovis die quaerent, et scientiam viarum Mearum desiderabunt, velut gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit; interrogabunt Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderabunt, lviii 2;

ubi 'judicium' pro illis quae sunt veri, et 'justitia' pro illis quae sunt boni: sollemnis quasi formula facta 'judicium et justitiam facere' pro verum et bonum, ut Esai. lvi 1; Jer. xxii 3, 13, 15; xxiii 5; xxxiii 15 Ezech. xxxiii 14, 16, 19. Dominus dixit, Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui {1}, Matth. xiii 43;

pro illis qui charitate praediti: tum ubi de consummatione saeculi, Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, ibid. vers. 49;

ubi etiam pro illis qui in bono charitatis sunt. [2] 'Integer' autem significat verum quod ex charitate; verum enim datur ex plurima alia origine, sed quae ex bono charitatis ex Domino, hoc dicitur 'integrum' et 'homo integer'; ut apud Davidem, {x}Quis peregrinabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae, ambulans integer, et faciens justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2;

hic describitur integer: apud eundem, Cum sancto sancte Te geris, cum viro integro integrum Te praebes, Ps. xviii 26 [A.V. 25];

ubi 'vir integer,' qui ex sancto, seu bono charitatis, talis est: apud eundem, Jehovah non prohibebit bonum ambulantibus in integritate, Ps. lxxxiv 12 [A.V. 11]. [3] Quod 'integer' sit qui verus ex bono, seu qui loquitur et facit verum ex charitate, constat ex eo quod pluries applicetur integro seu integritati vox 'ambulare,' et 'via,' tum 'rectum seu rectitudo,' quae voces sunt veri, ut apud Davidem, Informabo in via integrum quousque veniet ad me; ambulabo mihi in integritate cordis mei in medio domus meae, Ps. ci 2:

et Ambulans in via integri, hic ministrabit Mihi, ibid. vers. 6:

apud eundem, Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae, Ps. cxix 1:

apud eundem, Integritas et rectitudo custodient Me, Ps. xxv 21:

apud eundem, Observa integrum, et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. xxxvii 37. Ex his constat quod 'justus' dicatur qui facit bonum, et 'integer' qui facit verum inde, quod etiam est 'facere justitiam et judicium'; 'sanctitas et justitia' est caeleste fidei, 'integritas et judicium' est spirituale inde. @ 1 I has Mei, Gk. auton. S. has Mei in A.E. 401, H.H. 348, but n. 9192 has sui.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church