3556. `Et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam': quod significet providentiam, constare potest etiam absque explicatione: providentia de qua hic, est quod bonum et inde vera ita {1}ordine disponantur apud hominem dum regeneratur, nempe appareant extra, aut ibi sistantur in tali facie, sicut bonum genuinum et inde vera genuina forent, cum tamen non talia sunt, sed bonum domesticum, ut supra dictum, et vera inde, inservientia {2}solum pro regenerando homine, ita pro {3}introducendis bonis et veris crassioris naturae, quia talia conducunt. @1 i ex$ @2 i tunc$ @3 intromittendis$