Arcana Coelestia (Elliott) n. 5351

Previous Number Next Number See English 

5351. `Et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh': quod significet novum voluntarium in naturali, et quale ejus, constat ex repraesentatione `Menashes' in Verbo quod sit bonum spirituale in naturali, ita novum voluntarium {1}, de qua sequitur; nomen {2}id etiam ipsum quale istius boni seu istius novi voluntarii involvit; quod nomen illud quale involvat, constare potest ex nominibus quae aliis quoque indita sunt, et {3}simul explicantur quoad quale, {4}sicut nomen Menasheh his verbis `quia oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei'; ita describitur quale quod per Menashen significatur; praeterea cum dicitur `vocavit nomen', etiam significatur quod ipsum nomen quale contineat, `nomen' enim et `vocare nomen' significat quale, videatur n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421. [2] Quod primogenitus qui nominatus Menasheh significet bonum spirituale in naturali, seu novum voluntarium ibi, est quia bonum actualiter primogenitum est in Ecclesia, seu apud hominem qui fit Ecclesia, verum autem {5}non est primogenitum, sed usque apparet sicut sit, videatur n. 352, 367, 2435, 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, quod etiam constare potest ex eo quod apud hominem voluntas praecedat, nam velle hominis est primum ejus vitae, et intelligere ejus succedit, et se applicat secundum ejus velle; quod ex voluntate procedit, hoc vocatur bonum, apud illos qui novum voluntarium per regenerationem a Domino acceperunt, at malum apud illos qui non {6}accipere voluerunt; quod autem ex intellectuali procedit, hoc vocatur verum apud regeneratos, at falsum apud non regeneratos, sed quia voluntarium hominis non apparet ad sensum nisi per intellectuale, est enim intellectus voluntas in forma seu voluntas formata ad sensum, idcirco putatur quod verum quod procedit ab intellectuali, sit primogenitum, cum tamen id non sit nisi apparentia ex dicta causa; [3] inde est quod olim controversum fuerit, num verum quod fidei, esset primogenitum Ecclesiae, vel num bonum quod charitatis; qui ex apparentia concluserunt, dixerunt esse verum; qui autem non ex apparentia, agnoverunt quod esset bonum; inde quoque est quod hodie fidem faciant primum et ipsum essentiale Ecclesiae, charitatem autem secundarium et non essentialem; sed prae antiquis processerunt in errorem multo latius, statuendo quod sola fides salvet; per fidem in Ecclesia intelligitur omne verum doctrinae, per charitatem autem omne bonum vitae; charitatem et ejus opera quidem vocant fructus fidei, sed quis credit quod fructus aliquid faciant ad salutem, cum creditur quod salvetur homo per fidem in ultima vitae suae hora, utcumque prius vixerit, et adhuc cum per doctrinale separant opera quae sunt charitatis, a fide, dicendo quod sola fides salvet absque bonis operibus, aut quod opera quae sunt vitae, nihil faciant ad salutem; O qualis fides, et O qualis Ecclesia, fidem mortuam adorant, et fidem vivam rejiciunt, cum tamen fides absque charitate est sicut corpus absque anima; quod corpus absque anima removeatur a conspectu et rejiciatur quia putet, notum est; similiter etiam fides (t)absque charitate in altera vita; omnes in inferno sunt qui in fide sic dicta absque charitate {7}fuerunt, at omnes in caelo sunt qui in charitate; vita enim unumquemque manet, doctrina autem non plus quam quantum ex vita trahit. [4] Quod per `Menashen' significetur novum voluntarium in naturali seu, quod idem, bonum spirituale ibi, non ita ex Verbo alibi constare potest, sicut quod per `Ephraimum' significetur novum intellectuale in naturali, seu verum spirituale ibi; sed usque de Menashe concludi potest ex Ephraimo; in Verbo enim ubi duo ita memorantur, per unum significatur bonum et per alterum verum, quapropter quod per Menashen significetur bonum spirituale in naturali, quod est novi voluntarii {8}, videbitur in mox sequentibus ubi de Ephraimo. @1 i ibi$ @2 ejus$ @3 quae$ @4 sicut hic de Menascheh quod nomen explicatur$ @5 apparenter$ @6 acceperunt$ @7 sunt$ @8 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church