Arcana Coelestia (Elliott) n. 2881

Previous Number Next Number See English 

2881. Si reformari potuisset homo ex coacto, non foret ullus homo in universo, qui non salvaretur; nihil enim facilius foret Domino quam cogere hominem ad timendum Ipsum, ad colendum Ipsum, immo ad quasi amandum Ipsum; media sunt innumerabilia; sed quia id quod fit in coacto, non conjungitur, ita non appropriatur, ideo a Domino longissime abest ut aliquem cogat. Quamdiu homo est in pugnis, seu unus ab Ecclesia pugnante, apparet sicut Dominus cogat hominem, et sic quod nullum ei liberum, pugnat enim tunc continue contra amorem sui et mundi, ita contra liberum in quod natus est et in quod adolevit, inde est quod ita appareat; sed quod in pugnis in quibus vincit, fortius liberum sit quam extra pugnas, sed liberum non ex ipso, sed Domino, et usque apparens {1}sicut ipsius, videatur n. 1937, 1947. @1 tanquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church