Arcana Coelestia (Elliott) n. 2880

Previous Number Next Number See English 

2880. Nihil aliud apparet homini ut suum, seu quod idem, ut ejus proprium, quam quod fluit ex libero; causa est quia omnis affectio quae es amoris, est ipsissima ejus vita, et ex affectione agere est ex vita, hoc est, ex semet, ita a suo, seu quod idem, ex proprio: ut itaque homo proprium caeleste accipiat quale proprium est angelis in caelo, tenetur homo in libero, et per liberum ita, sicut dictum, introducitur. Notum cuivis esse potest quod colere Dominum ex libero, appareat ut a se, seu ex proprio; at colere ex coacto quod sit non a se, sed a vi extrinsecus aut aliunde ad id faciendum adigente; ita quod cultus ex libero sit ipse cultus et quod cultus ex coacto sit nullus cultus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church