Arcana Coelestia (Elliott) n. 4302

Previous Number Next Number See English 

4302. `Et is claudicans super femore suo': quod significet quod vera nondum in illum ordinem disposita ut omnia simul cum bono intrarent bonum caeleste spirituale, constat ex significatione `claudicare' quod sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed communia in quae vera genuina' insinuari possunt, et talia quae non cum veris genuinis discordant, de qua sequitur; in supremo autem sensu in quo de Domino, per `claudicare super femore' significatur quod vera nondum in illum ordinem disposita fuerint ut omnia cum bono intrarent bonum caeleste spirituale; quod `femur' sit bonum caeleste spirituale, videatur supra n. 4277, 4278. [2] Quod ordinem in quo erunt vera cum intrant bonum, hic bonum caeleste spirituale, attinet, ille nec ad captum exponi potest, prius enim sciendum quid ordo, et dein qualis ordo veris, tum quid bonum caeleste spirituale, et dein quomodo illa per bonum in illud {1} intrant; haec tametsi describerentur, usque tamen non paterent nisi illis qui in perceptione caelesti sunt, et nullatenus illis qui in sola perceptione naturali; qui enim in perceptione caelesti sunt, illi in luce caeli sunt quae a Domino, in qua luce est intelligentia et sapientia; qui autem in luce naturali sunt, non sunt in aliqua intelligentia et sapientia nisi quantum lux caeli in hanc lucem influit, et hanc disponit ut illa quae caeli sunt, [3] appareant sicut in speculo, aut in quadam imagine repraesentativa, in illis quae lucis naturalis sunt, (o)nam lux naturalis nihil veri (o)spiritualis absque influxu lucis caeli sistit videndum: hoc solum de ordine in quo erunt vera ut intrare possint bonum, dici potest: quod omnia vera sicut bona, tam quoad communia quam quoad particularia, {2} immo quoad singularissima, in caelo in illo ordine disposita sint ut unum spectet alterum in tali forma, sicut humani corporis membra, organa et viscera, seu illorum usus (o)in communi, tum in particulari, ut et in singularissimis, se spectant mutuo, (c)et faciunt ut unum sint; ipsum caelum inde, nempe ex ordine in quo sunt vera et bona, dicitur Maximus Homo; ipsa vita ejus est a Domino, Qui disponit ex Se omnia et singula in talem ordinem; inde caelum est similitudo et imago Domini; cum itaque vera in ordinem talem in qualem caelum, disposita sunt, tunc sunt in ordine caelesti ac intrare possunt bonum; vera et bona apud unumquemvis angelum in tali ordine sunt, et quoque vera et bona apud unumquemvis hominem qui regeneratur, in talem ordinem disponuntur: verbo, ordo caeli est dispositio verorum quae sunt fidei in bonis quae sunt charitatis erga proximum, et dispositio horum in bono quod est amoris in Dominum. [4] Quod `claudicare' sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed usque communia in quae (o)illa insinuari possunt, et talia quae non cum veris genuinis discordant, (m)ita quod `claudi' sint qui in bono sunt sed non in genuino, propter ignorantiam veri, in quali bono sunt gentiles qui in charitate mutua vivunt, constare potest ab illis locis in Verbo ubi claudi et claudicantes in bono sensu nominantur ut apud Esaiam, Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua mutus, xxxv 5, 6:

apud Jeremiam, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, xxxi 8:

apud Micham, In die illo, dictum Jehovae, colligam claudicantem, et impulsam congregabo,... et ponam claudicantem in reliquias, et impulsam in gentem numerosam, et regnabit Jehovah super eos in monte Zionis, a nunc et in aeternum, iv 6, 7:

apud Zephaniam, Tempore illo salvabo claudicantem, et impulsam congregabo, et ponam eas in laudem et in nomen, iii 19;

quod in his locis `claudus et claudicans' non sit claudus et claudicans, quisque videre potest, de illis enim dicitur quod salient, quod congregabuntur, quod ponentur in reliquias, quodque salvabuntur, sed patet quod per illos significentur qui in bono sunt et non ita in veris, quales sunt gentes probae, et quoque similes intra Ecclesiam. [5] Tales etiam intelliguntur per claudos,' de quibus Dominus apud Lucam, Jesus dixit, Quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, claudos et caecos; tunc beatus eris, xiv 13, 14:

et apud eundem, Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, et mancos, et claudos, et caecos, introduc huc, xiv 21. Antiqua Ecclesia distinxit proximum seu proximos erga quos charitatis opera praestarent, in classes, et quosdam vocarunt mancos, quosdam claudos, quosdam caecos, et quosdam surdos, et intellexerunt illos qui spiritualiter tales essent; sicut etiam quosdam esurientes, sitientes, peregrinos, nudos, aegrotos, captivos, Matth. xxv (x)35, 36: pariter viduas, pupillos, egenos, `pauperes, miseros', per quos non alios intellexerunt quam qui quoad verum et bonum tales essent, et qui convenienter instruendi, ducendi in viam, et sic consulendi quoad animas; sed quia hodie charitas non facit Ecclesiam sed fides, ideo quid per illos intelligitur (o)in Verbo, prorsus nescitur; cum tamen cuivis patet quod non intelligatur quod ad convivium vocandi sint manci, claudi et caeci, et quod non mandatum sit a patrefamilias quod tales introducendi, sed quod illi qui spiritualiter tales sunt, {3} tum quod in singulis quae Dominus locutus (o)est, Divinum sit, proinde sensus caelestis (c)et spiritualis: [6] similiter per Domini verba apud Marcum, Si pes tuus scandalizat te, abscinde eum, bonum tibi ingredi in vitam claudum, quam duos pedes habentem conjici in gehennam ignis, in ignem inexstinguibilem, ix 45; Matth. xviii 8;

per {4} `pedem qui abscindendus si scandalizaret,' intelligitur naturale quod jugiter se opponit spirituali, quod illud destruendum, si infringere vera conaretur; et sic quod propter discordantiam et dissuasionem naturalis hominis praestet in simplici bono esse, tametsi in negatione {5} veri; hoc significatur per ingredi claudum in vitam {6}; quod `pes' sit naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280. [7] Per `claudos' in Verbo etiam significantur qui in nullo bono sunt et inde in nullo vero, ut apud Esaiam, Tunc dividetur praeda, multiplicans claudicantes praedabuntur praedam, xxxiii 23:

apud Davidem, Quando ego claudico, laetantur et congregantur, congregantur contra me claudi, quos non novi, Ps. xxxv 15;

et quia per `claudum' tales significabantur, etiam vetitum fuit sacrificare aliquod claudum, Deut. xv 21, 22; Mal. i 8, 13; ut et {7} quod non claudus aliquis ex semine Aharonis frangeretur sacerdotio, Lev. xxi 18. Cum claudo similiter se habet ac cum caeco, `caecus' enim significat in bono sensu illos qui in ignorantia veri (o)sunt, et in opposito (o)sensu illos qui in falsis, n. 2383. [8] In lingua originali per aliam vocem exprimitur claudus et per aliam claudicans, et per `claudum' in proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod vera spiritualia influere non possunt propter apparentias naturales et fallacias sensuum; et in opposito sensu illi qui in nullo bono naturali sunt sed in malo, quod prorsus impedit influxum veri spiritualis: per `claudicantem' autem in proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod admittuntur communia vera, sed non (o)particularia et singularia propter ignorantiam; in opposito autem sensu (o)illi qui in malo sunt, ac ita ne quidem admittunt communia vera. @1 in hoc$ @2 etiam$ @3 et$ @4 i ubi$ @5 ignorantia interioris$ @6 claudum esse$ @7 et quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church