Arcana Coelestia (Elliott) n. 984

Previous Number Next Number See English 

984. Quod per 'implere terram' significetur apud externum hominem, constat a significatione 'terrae' quod sit externus homo, de qua aliquoties prius. Bona charitatis et vera fidei apud regeneratum se ita habent, quod implantata sint in ejus conscientia; et quia implantata sunt per fidem, seu per auditionem Verbi, primum insunt ejus memoriae, quae est externi hominis; cum regeneratus est, et internus homo agit, tunc fructificatio et multiplicatio se similiter habet; bona charitatis se exserunt in affectionibus quae sunt externi hominis, et vera fidei in memoria, et ibi et hic crescunt et multiplicantur: qualis sit multiplicatio, quisque regeneratus scire potest, semper enim confirmantia accedunt, tam ex Verbo quam ex rationali homine, ut et ex scientificis, ac ita magis et magis se confirmat; quod est charitatis effectus, operante solo Domino per charitatem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church