Arcana Coelestia (Elliott) n. 3584

Previous Number Next Number See English 

3584. Quod `maledicentes tibi maledictus' significet quod qui se disjungit, disjunctus erit; et quod `benedicentes tibi benedictus' significet qui se conjungit, conjunctus erit, constat ex significatione `maledici' quod sit disjungi, et `benedici' quod sit conjungi, de quibus n. 3504, 3514, 3530, 3565: praedicantur haec de veris, et per `maledicentes' significantur falsa, quae se a veris {1}sejungunt, et per `benedicentes' vera, quae se reliquis adjungunt: cum veris enim et bonis ita se habet, quod inter se forment {2}societatem, et tandem faciant quasi unam civitatem; taliter {3}quoque se consociant; hoc ducit suam originem a forma caeli, in qua angeli secundum consanguinitates et affinitates boni et veri dispositi sunt, et sic simul constituunt unum regnum seu unam civitatem, exinde vera et bona apud hominem influunt et apud illum disponuntur in similem formam, et hoc a solo Domino; sed hoc quomodo se habet, evidentius constabit ex correspondentia Maximi Hominis, qui est caelum, cum omnibus et singulis quae apud hominem; de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum. Ex his nunc patet quid benedictio Jishaki dictata ad Jacobum sed intellecta de Esavo involvit, quod nempe fructificationem boni per multiplicationem veri, et hujus iterum fructificationem. @1 disjungunt $ @2 quasi$ @3 enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church