3583. `Et incurvabunt se tibi filii matris tuae': quod significet super affectiones reliquas veri, constat a significatione `filiorum' quod etiam sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione `matris' quod sit affectio veri spiritualis, et inde Ecclesia, quia Ecclesia (c)ex vero et ejus affectione est et ita vocatur, de qua n. 289, 2691, 2717.