Arcana Coelestia (Elliott) n. 4926

Previous Number Next Number See English 

4926. `Et dixit, Quid rupisti super te rupturam': quod significet separationem ejus a bono apparenter, constat a significatione `rupturae' quod sit infractio et perversio veri per separationem a bono, de qua sequitur; quod `rumpere rupturam' hic sit avellere e manu dibaphum, patet, ita separare bonum, nam per `dibaphum' significatur bonum, n. 4922; quod id apparenter, sequitur ex eo quia ita apparuit obstetrici, non enim erat is cui dibaphum, sed frater ejus per quem repraesentatur verum; de his videantur quae mox supra (t)ostensa sunt n. 4925, quod nempe bonum actualiter primogenitum sit, sed verum apparenter; (s) illustrari {1} (o)hoc adhuc potest ab usibus et membris in corpore humano: apparet sicut membra et organa prius sint, et quod eorum usus dein {2}, sistuntur enim illa prius coram oculo et quoque prius noscuntur quam usus;

sed usque est usus prius quam membra et organa, sunt enim haec ex usibus, at {3} ita secundum usus formata, immo ipse usus format illa et adaptat illa sibi; nisi id foret, nusquam conspirarent omnia et singula apud hominem tam unanimiter ad unum; similiter se habet cum bono et vero; apparet sicut verum prius sit, sed est bonum, hoc format vera et adaptat illa sibi; quapropter vera in se spectata non aliud sunt quam bona formata, seu formae boni; vera etiam respective ad bonum se habent sicut viscera et sicut fibrae in corpore ad usus prius, etiam bonum in se spectatum nec est nisi quam usus.(s) [2] Quod `ruptura' significet infractionem in verum et perversionem ejus, per separationem a bono, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Davidem Horrea nostra plena, depromentia de cibo ad cibum; greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, boves nostri onerati sunt, non est ruptura, Ps. cxliv 13, 14;

ibi (o)agitur de Antiqua Ecclesia qualis fuit in sua adolescentia;

`cibus quo horrea plena' pro cibo spirituali, hoc est, vero et bono; `greges et boves' pro bonis internis et externis; `non est ruptura' pro quod verum non (o)est infractum seu perruptum per separationem a bono: [3] apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et sepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, aedificabo juxta dies aeternitatis, ix 11;

ibi de Ecclesia quae in bono; `tentorium Davidis collapsum' est bonum amoris et charitatis a Domino; quod `tentorium' sit bonum illud, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, {5} 4128, 4391, 4599, (o)et quod David sit Dominus, n. 1888; `sepire rupturas' pro falsa emendare quae intrarunt per separationem veri a bono;

`aedificare juxta dies aeternitatis' pro juxta statum Ecclesiae antiquis temporibus; ille status et illud tempus in Verbo vocantur `dies aeternitatis', et `dies saeculi', et quoque `generationis et generationis': [4] apud Esaiam, Aedificat ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis [erigas], et dicatur tibi reparans rupturam, reducens semitas ad habitandum, lviii 12;

ibi de Ecclesia ubi charitas et vita (o)est essentiale; `reparare rupturam' etiam pro emendare falsa quae irrepserunt per separationem boni a vero, omne falsum inde est; `reducere semitas ad habitandum' pro vera quae sunt boni, `semitae' enim seu viae sunt vera n. 627, 2333, (o)et `habitare' praedicatur de bono, n. 2268, 2451, 2712, 3613: apud eundem, Rupturas urbs Davidis vidistis quod plurimae sint, et congregastis aquas piscinae inferioris, xxii 9;

`rupturae urbis Davidis' pro falsis doctrinae; `aquae piscinae inferioris' pro traditionibus per quas infractiones fecerunt in vera quae in Verbo, Matth. xv 1-6; Marc. vii 1-13 apud Ezechielem, Non ascendistis in rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis, ut staretis in bello in die Jehovae, xiii 5:

apud eundem, Quaesivi ex illis virum sepientem sepem, et stantem in ruptura coram Me pro terra, ut non perderem eam, sed non inveni, xxii 30;

`stare in ruptura' pro defendere et cavere ne irrumpant falsa: apud Davidem, Jehovah dixit, Perditurum populum, nisi Moses electus Ipsius stetisset in ruptura ante Ipsum, Ps. cvi 23;

`stare in ruptura' etiam pro cavere ne falsa irrumpant, `Moses' est Verbum, Praef. ad Gen. xviii et n. 4859 f.: [6] apud Amos, Extrahent... posteritatem vestram hamis piscationis, per rupturas exibitis quisque {6} e regione sua, et dejicietis palatium, iv 2, 3;

`per rupturas exire' pro per falsa ex ratiociniis, `palatium' est Verbum, proinde doctrinae verum quod ex bono. Et quia per `rupturas' significatur {7} falsum quod existit per separationem boni a vero, etiam idem in sensu repraesentativo significatur per `firmare et reparare rupturas domus Jehovae', 2 Reg. xii 6,8,9,13 [A.V. 5, 7, 8,12]; xxii 5: in Libro 2 Samuelis, Doluit Davidi, quod rupisset Jehovah rupturam in Uzzah; unde vocavit locum illam Perez Uzzah, vi 8;

ubi de Uzzah, qui {8} mortuus quia tetigit arcam; per `arcam' repraesentabatur caelum, in supremo sensu Dominus, proinde Divinum Bonum; per `Uzzam' autem repraesentabatur id quod ministrat, ita verum nam hoc ministrat bono; separatio illa significatur per `rupturam in Uzzah'. @1 i quod bonum prius sit quam verum$ @2 ac sic usus sint inde$ @3 et$ @4 i eorum$ @5 AI i 3391, perhaps 3439 was intended.$ @6 quilibet$ @7 significabatur$ @8 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church