Arcana Coelestia (Elliott) n. 2704

Previous Number Next Number See English 

2704. `Et potavit puerum': quod significet instructionem in spiritualibus, constat (c)a significatione `potare' quod sit instruere in veris; et ex significatione `pueri' quod sit spirituale quoad verum, de qua n. 2697. Hic status, qui est instructionis, de quo in hoc versu, est tertius status eorum qui e vastatione seu desolatione veniunt; dum enim in statum illustrationis seu lucis caelestis veniunt, de quo in versu praec. 18, videatur n. 2699, tunc in affectione sciendi et discendi vera sunt, et cum in illa affectione, imbuuntur facile et quasi sponte veris, qui in terra, a Verbo Domini aut {1} a doctrina, qui autem in caelo, ab angelis, qui nihil beatius et felicius percipiunt quam novitios fratres docere et imbuere veris et bonis quae sunt ordinis caelestis, Ita quae ducunt ad Dominum. @1 seu.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church