9447. Qui regenerati sunt, illi a Domino continue tenentur in bono fidei et amoris, et tunc detinentur a malis et falsis; qui autem se non regenerari a Domino patiuntur detinentur etiam a malo et tenentur in bono, nam a Domino influit continue bonum et verum apud unumquemvis hominem, sed amores infernales, qui sunt amores sui et mundi, in quibus sunt, obstant et vertunt influxum boni in malum, et veri in falsum.