Arcana Coelestia (Elliott) n. 7857

Previous Number Next Number See English 

7857. `Et coquendo coctum [in] aquis': quod significet quod non exibit ex vero quod fidei, constat ex significatione `aquarum' quod sint vera quae fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; inde `coctum aquis' est {1} quod inde exit, hoc est, bonum quod ex {2}vero fidei; hoc bonum distinguitur a bono quod ex amore, quod significatur per `assum igne,' n. 7852. Omne bonum spirituale vel procedit ex fide, hoc est, per fidem, vel procedit ex amore; {3}cum homo regeneratur, bonum apud illum tunc procedit ex vero fidei, nam facit tunc secundum verum non ex affectione veri sed ex oboedientia quia ita mandatum est; postea vero cum regeneratus est, facit bonum ex affectione, ita ex amore; hi bini status apud hominem in Verbo prorsus distinguuntur, ex causa quia homo in utroque statu non simul potest esse; qui in primo statu est non potest intrare in alterum antequam {4} regeneratus est; et qui in altero statu non in priorem se conferet; si quis se confert, amittit tunc affectionem bonum faciendi ex amore, et relabitur in statum fidei, qui illi inserviverat ad introducendum ad bonum, et quoque extra illum; hoc in sensu interno intelligitur per Domini verba de ultimo judicio apud Matthaeum, {5}Tunc qui super domo {6}, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 17, 18;

et quoque per `uxorem Lothi, quod {7}respexerit post se, Luc. xvii 31, 32; inde {8}intelligi potest {9}quid sit frui bono quod exit ex amore, non autem quod ex vero fidei, quae significantur per quod `comederent carnem assam igne, non autem coctam in aquis' {10}. 2 Quia per `sacrificia et holocausta' significabatur cultus Domini ex fide et amore, per `sacrificia' ex fide et per `holocausta' ex amore, et quia {11}glorificatio Domini, et laetificatio propter fruitionem bonorum a Domino significabatur per `comessationes ex sanctificatis,' idcirco concessum fuit tunc carnem coquere; glorificatio enim Domini, et (x)laetificatio propter fruitionem bonorum, procedunt ex affectione veri quod fidei, sicut etiam omnis confessio; quod caro sacrificii coqueretur, videatur Exod. xxix 31, 32; 1 Sam. ii 13, 15; 1 Reg. xix 21. Tale significatur per `coctionem' apud Sachariam, In die illo erit omnis olla in Hierosolyma et in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, xiv 21. @1 i id$ @2 fide$ @3 in principio antequam homo regeneratus est$ @4 i a Domino$ @5 Quod$ @6 i est$ @7 respexit$ @8 constare$ @9 cur mandatum$ @10 i, hoc est, quod tunc non fruerentur bono ex vero fidei, sed ex bono amoris$ @11 status glorificationis Domini ac laetificationis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church