Arcana Coelestia (Elliott) n. 5608

Previous Number Next Number See English 

5608. `Etiam infantes nostri': quod significet quae adhuc interius, constat ex significatione `infantum' quod sint illa quae interiora sunt, n. 56o4; quod interiora per `infantes' et quoque per `pueros' significentur, est quia per illos et hos significatur innocentia, et innocentia est intimum. In caelis se ita habet: intimum seu tertium caelum consistit ex illis qui in innocentia sunt, sunt enim illi amore in Dominum, et quia Dominus est Ipsa Innocentia, idcirco illi qui ibi quia in amore in Ipsum sunt, in innocentia sunt; qui tametsi sapientissimi omnium in caelis sunt, usque apparent aliis sicut infantes; inde est, et quoque ex eo quod infantes in innocentia sint, quod per `infantes' in Verbo significetur innocentia. [2]Quia intimum caelorum est innocentia, ideo interius apud omnes qui in caelis sunt, erit innocentia; se habet hoc sicut successiva se habent ad coexistentia, seu illa quae inter se per gradus distincta sunt, ad illa quae ex illis {1} existunt, nam omne quod simul existit, oritur a successivis; {2} cum illa ex his existunt, locant se in eodem ordine in quo fuerunt prius distincta per gradus; sicut illustrationis causa: successiva sunt et inter se distincta, finis, causa et effectus; haec cum simul existunt, in eodem ordine se locant, nempe {3}intime finis, dein causa, et ultimo effectus, effectus est coexistens, in quo nisi causa sit et in causa finis, non est effectus, nam si ab effectu removes causam, destruis effectum, et magis si a causa removes finem; a fine enim habet causa ut sit causa, et a causa effectus ut sit effectus; ita quoque est in spirituali mundo; sicut finis, causa et effectus distincta sunt inter se, ita {4}in spirituali mundo amor in Dominum, charitas erga proximum, et opera charitatis; [3] haec tria cum unum fiunt, seu simul existunt, erit primum in secundo, et secundum in tertio; ut in operibus charitatis: nisi in illis interius sit charitas ex affectione seu corde, non {5}sunt opera charitatis, et nisi interius in charitate sit amor in Deum, non est charitas, quare si aufers id quod interius est, cadit exterius, nam exterius existit et subsistit a suis interioribus ordine; ita se habet cum innocentia: haec unum facit cum amore in Dominum; nisi illa interius sit in charitate, non est charitas, consequenter nisi charitas in qua innocentia sit intus in operibus charitatis, non sunt opera charitatis; inde est quod apud omnes qui in caelis, erit interius innocentia; [4] quod ita sit et quod per `infantes' significetur innocentia, constat apud Marcum, Jesus dixit discipulis, Sinite infantes venire ad Me, et ne prohibete eis, talium enim est regnum Dei: amen dico vobis, Quisquis non acceperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud. Suscipiens igitur illos in ulnas, posuit manum super eos, et benedixit eis, x 14-16, Luc. xviii 15-17, Matth. xviii 3;

quod per `infantes' hic significetur innocentia, constare potest quia apud infantes est innocentia, {6} et quia innocentiae in caelo apparent ut infantes; quod nemo intrare possit in caelum nisi aliquid innocentiae habeat, videatur n. 4797; [5] et praeterea infantes se regi patiuntur ab angelis, qui sunt innocentiae, et nondum ex proprio, sicut adulti qui semet ex suo judicio et sua voluntate regunt; quod infantes ab angelis illis se regi patiantur, constat ex Domini verbis apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Mei, xviii 10;

nemo `videre faciem Dei' potest nisi ex innocentia. [6] In sequentibus etiam locis per `infantes' significatur innocentia: apud Matthaeum, Ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem, xxi 16,Ps. viii 3: apud eundem, Abscondisti hoc sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea infantibus, xi 25, Luc. x 21;

{7}innocentia enim quae per `infantes' significatur, est ipsa sapientia, nam genuina innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 2306, 4797, inde dicitur quod `ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem' tum quod `talia revelata sunt infantibus': [7] apud Esaiam, Juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, . . . et ludet lactens super foramine {8}viperae, xi (X)7,8;

ibi de regno Domini, et in specie de statu pacis et innocentiae ibi; `lactens' pro innocentia; quod nihil mali illis accidere possit qui in innocentia sunt, significatur per quod `ludet lactens super foramine viperae', viperae sunt qui dolosissimi; agitur in eo capite aperte de Domino: apud Joelem, Clangite buccina in Zione, . . . congregate populum, sanctificate congregationem, colligite senes, congregate infantes et sugentes ubera, ii (X)15, 16;

`senes' pro sapientibus, `infantes et sugentes ubera' pro innocentibus. [8] In sequentibus locis etiam per `infantes' intelligitur innocentia, sed in his quod destructa: apud Jeremiam, Quare vos facientes malum magnum contra animas vestras, ad exscindendum vobis virum et feminam, infantem et lactentem, e medio Jehudae ut non relinquam vobis reliquias, xliv 7:

apud eundem, Tolle ad Ipsum manus tuas super {9}animam infantum tuorum, qui {10}deficiunt per famem in capite omnium platearum, Thren. ii 19:

apud Ezechielem, Transite per Hierosolymam, et percutite, nec parcat oculus vester, neque clementia utamini, senem, juvenem, et virginem, et infantem, ix 5, 6:

apud Micham, Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum cujusque, a cum infantibus ejus auferunt honorem Meum in perpetuum, ii 9. [9] (S)Quod autem infantum {11}innocentiam attinet, est illa solum externa non autem interna, et quia non interna, non potest conjuncta esse cum aliqua sapientia; angelorum autem, imprimis tertii caeli, innocentia est interna, ac ita conjuncta cum sapientia, n. 2305, 2306, (X)3494, 4563, 4797; homo etiam ita creatus est ut, cum senescit et fit sicut infans, quod tunc innocentia sapientiae se conjungat cum innocentia ignorantiae quae fuerat ei in infantia, et sic ut verus infans transeat in alteram vitam. @1 i simul$ @2 i tunc locant se in coexistentibus$ @3 intimae I $ @4 quoque$ @5 est opus$ @6 ac ut infantes apparent innocentiae in caelo$ @7 innocentiae enim quae per infantes significantur, sunt ipsae $ @ sapientiae quia$ @8 petrae AI$ @9 anima I $ @10 defecerunt$ @11 sapientiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church