Arcana Coelestia (Elliott) n. 9258

Previous Number Next Number See English 

9258. `Et cessaveris a removendo ei': quod significet non receptionem veri, constat ex significatione `cessare a removendo' quod sit non instruere et emendare, hic non posse instrui, ita non recipere verum, quia de falso dicitur quod non concordat cum bono Ecclesiae, id falsum tale est; quod `removere' in sensu spirituali id sit, patet ex eo quia voces se applicant ad rem, {1}sic `removere' {2}in sensu litterae `ad onus sub quo asinus cubat,' et {3}in sensu interno ad falsum quod non concordat cum bono Ecclesiae, quapropter in hoc sensu significatur non remotio a falso per emendationem, ita quoque non receptio veri per quod emendatio seu remotio. Sunt falsa quae concordant cum bono Ecclesiae, et sunt falsa quae non concordant cum illo; falsa quae concordant sunt in quibus bonum latet, et quae sic per bonum flecti possunt ad vera, at falsa quae non concordant cum bono Ecclesiae sunt in quibus malum latet, et quae sic non flecti possunt ad vera. 2 Cum bono quod intus latet in veris genuinis aut in veris non genuinis, quae {4}nunc supra falsa dicta sunt, et cum malo quod intus in {5}falsis et quoque in veris, se habet sicut cum prolifico in semine fructus; cum fructus nascitur, tunc omnes fibrae ejus spectant versus prolificum seminis, et per sucum transmeantem alunt id et formant id, at cum formatum est, tunc recedunt fibrae et vehunt sucum a semine; inde caro fructus fatiscit et putrescit, et dein inservit prolifico pro humo; similiter se habet cum ipso semine cum prolificum ejus incohat e novo producere se in terra; prolificum in plantis correspondet bono in homine, ipsum semen correspondet internis {6}, et caro fructus circum semen correspondet externis; cum internum hominis e novo {7}formatur seu regeneratur, tunc scientifica et vera quae {8} externi hominis, sunt sicut fibrae fructus, per quas sucus transfertur ad internum, quae quoque postea cum homo regeneratus est, separantur et inserviunt pro humo; similiter fit cum interno hominis, cui (t)semen correspondet; tunc bonum quod ita formatum est producit novum hominem sicut (x)prolificum in semine novam arborem vel novam plantam; fiunt sic omnia nova, et {9} postea multiplicantur et fructificantur in aeternum; inde homo novus fit sicut hortus ac paradisus, cum 3 quibus {10}etiam comparatur in Verbo. Hoc intelligitur per Domini Verba apud (x)Matthaeum, Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minus est omnibus seminibus; quando autem excrevit, majus est oleribus, et fit arbor, ita ut veniant volatilia caeli et nidulentur in ramis ejus, xiii [31,] 32. {11} Ex his {12} constare potest quomodo se habet cum {13}veris genuinis et non genuinis, in quibus intus est bonum, quod nempe, cum bonum formatum est, tunc producat talia vera quae concordant cum bono; quae tametsi non genuina vera sunt, usque tamen acceptantur sicut genuina quia sapiunt ex bono, nam inde essentiam et vitam suam trahunt; bonum enim prolificat et producit se per vera, et in productione in continuo conatu est novum bonum, in quo simile prolificum sit, parere; similiter ac facit prolificum seminis in planta aut arbore, dum e terra profert se {14} propter novos fructus et {15} nova semina; sed varietates {16}perpetuae sunt quae se habent secundum bona formata per vitam charitatis secundum praecepta fidei. Ex opposito videri potest quomodo se habet cum falsis in quibus 4 malum, quod nempe sint sicut arbores quae malos fructus ferunt, quae exstirpandae et in ignem conjiciendae, secundum Domini verba apud Matthaeum, Omnis arbor bona fructus bonos facit, putris autem arbor fructus malos facit; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor putris fructus bonos facere; omnis arbor quae non facit fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur; quare ex fructibus eorum cognoscetis eos, vii 17-20, {17} xii 33:

et apud Johannem, Jesus dixit, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso ni manserit in vite, ita neque vos nisi in Me (x)manseritis; Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejicietur foras sicut palmes et arefiet, et colligunt illum et in ignem conjiciunt, comburiturque, xv 4-6;

inde patet quod omne bonum quod aliquem fructum feret sit ex Domino, et nisi ab Ipso, non sit bonum. @1 ita$ @2 After cubat$ @3 After Ecclesiae$ @4 hic falsa vocantur$ @5 veris aut falsis$ @6 i ejus$ @7 nascitur, hoc est,$ @8 i sunt$ @9 i sic$ @10 quoque$ @11 i (m)et apud Johannem: Nisi granum tritici cadens in terram moriatur id solum manet, si vero moriatur, multum fructum fert, xii 24.(n)$ @12 i nunc$ @13 falsis$ @14 i in novam arborem$ @15 i propter$ @16 sunt sicut varietates plantarium aut arborum, et earum fructuum varietates apud homines$ @17 i tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church