Arcana Coelestia (Elliott) n. 10303

Previous Number Next Number See English 

10303. `Et tundes ex illo minutim': quod significet dispositionem verorum in suas series, constat ex significatione `tundere minutim' cum de ture et de aromatibus, per quae significantur vera, quod sit dispositio verorum in suas series, simile enim per `tundere' significatur quod per `molere,' sed `molere' praedicatur de tritico, hordeo, {1}zea, at `tundere' de oleo, ture, et {2}aromatibus. [2] Quid per {3}`tundere et molere' in specie significatur, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet apud hominem cum bonis et veris, quae significantur per triticum, hordeum, farinam, similam, oleum, tus, et aromata, quando disposita sunt ad usus, nam molere et tundere est disponere ut sint usui; cum molere praedicatur de bonis, quae significantur per `triticum' aut `hordeum,' tunc per `molere' significatur dispositio et productio boni in vera, et sic applicatio ad usus; bonum {4}etiam nusquam se exserit in usus nisi per vera, disponitur in illa et sic qualificatur, nam bonum nisi in vera dispositum fuerit, non habet aliquid quale, et cum disponitur in vera, tunc disponitur in series applicate ad res secundum usus, in {5}quas res bonum intrat ut affectio {6} amoris, {7}unde gratum, amoenum, jucundum. Simile per `tundere minutim' hic significatur, {8}nam `tus purum' est bonum spirituale, n. 10,296, et vera quae disponuntur a bono illo, sunt aromata, stacte, onyche, et galbanum, n. 10,292-10,294. [3] Quid sit dispositio in series, etiam paucis dicetur: vera dicuntur disposita in series quando disposita sunt secundum formam caeli, {9} in qua sunt societates angelicae {10}; qualis illa forma sit, constat ex correspondentia omnium membrorum, viscerum, et organorum hominis cum Maximo Homine, qui est caelum, de qua correspondentia videatur in locis citatis n. 10,030 fin.; in membris illis, visceribus, et organis omnia et singula {11} disposita sunt in series et serierum series; fibrae et vasa formant illas, {12}ut notum est illis qui sciunt texturas et contexturas interiorum corporis ex anatomia; in similes series disposita sunt vera ex bono apud hominem. [4] Inde est quod homo regeneratus sit caelum in minima forma correspondens Maximo, et quod homo totus quantus sit suum veri et bonum; quod homo regeneratus sit caelum in minima forma, videatur in locis citatis n. 9279, et quod homo sit suum verum et {13} bonum, supra n. 10,298, et quod vera apud hominem disposita sint in series secundum societates angelicas apud regeneratos, n. 5339, 5343, 5530. (m)Series quas disposita sunt vera apud bonos, {14}ac series in quas disposita sunt falsa apud malos, significantur in Verbo per manipulos et fasciculos ut Lev. xxiii 9-15; Ps. cxxvi 6; Ps. cxxix 7; Amos ii 13; Mich. iv 12; Jer. ix 21 [A.V. 22]; Sach. xii 6; Matth. xiii (x)30.(n) [5] Cum itaque patet {15}quid significatur per `tundere' et `molere,' sciri potest quid in sensu interno significatur per quod filii Israelis mannam moluerint molis, aut (x)contuderint in mortario, et coxerint in placentas, Num. xi 8, per `mannam' enim significabatur bonum caeleste et spirituale, n. 8464, et per `molere et contundere' dispositio ut serviret usui, nam quicquid dicitur in Verbo est significativum talium quae in caelo et in Ecclesia {16}, singula enim sensum internum habent; tum quid significatur per quod non acciperent in pignus molam aut molarem, quoniam is animam accipit in pignus, Deut. xxiv (x)6; per `molam' enim et `molarem' significatur id quod praeparat bonum, ut applicari possit usibus; per `hordeum' etiam et per `triticum' significatur bonum, et per `farinam et similam' vera, et bonum per vera sua applicatur usui, ut supra dictum est. [6] Inde constare potest quid significatur per `molam,' `molarem,' et per `sedere ad molas' in his locis: apud Matthaeum, Tunc (x)duae erunt molentes, una assumetur, altera relinquetur, xxiv 41:

apud eundem, Qui scandalizaverit unum parvorum horum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris, xviii 6; Marc. ix 42:

in Apocalypsi, Sustulit angelus robustus lapidem sicut molarem magnum, et conjecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon; omnis vox molae non audietur in ea amplius, xviii 21, 22:

apud Jeremiam, Abrogabo ex iis vocem gaudii, vocem molarum, et lucem lucernae, xxv 10:

et apud Esaiam, Filia Babelis, sede in terra; non thronus, filia Chaldaeorum; sume molam et mole farinam, xlvii 1, 2;

`sicut mola et molere' in bono sensu significat applicationem ad usus bonos, ita in opposito significat applicationem ad usus malos, inde cum de Babele et Chaldaea significat applicationem ad favorem suorum amorum, qui sunt amores sui et mundi, nam per `hordeum et triticum' apud illos significatur bonum adulteratum, {17}et per `farinam' inde verum falsificatum {18}. Profanatio boni et veri per applicationem ad illos amores etiam significatur per (x)quod Moscheh {19}commoluerit vitulum aureum minutim, et sparserit super aquas descendentes e monte Sinai, et bibere fecerit filios Israelis, Exod. xxxii 20; Deut. ix 21. @1 et similibus$ @2 aromaticis$ @3 utrumque$ @4 enim$ @5 quos$ @6 i quae$ @7 ex qua$ @8 nam per thus purum significatur bonum spirituale, n. 10,296; et vera quae disponentur a bono illo, significantur per aromata, stacten, onychen, et galbanum$ @9 i hoc est,$ @10 i in coelis$ @11 i apud hominem$ @12 prout$ @13 i suum$ @14 et quoque$ @15 quid tundere et molere in sensu interno significat, sciri potest quid significatur per illa in sequentibus his locis; ut$ @16 i est$ @17 ita$ @18 i ita falsum$ @19 comminuerit IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church