Arcana Coelestia (Elliott) n. 10302

Previous Number Next Number See English 

10302. `Sanctum': quod significet absque falso mali, constat ex significatione `sancti' quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 6788, 7499, 8302, 8330, 9229, 9818, 9820, inde `sanctum' dicitur quod est absque falso mali. Falsum mali dicitur, quoniam datur falsum absque malo, ut apud quosdam probos inter gentes extra Ecclesiam et quoque apud quosdam inter Christianos intra Ecclesiam, {1}falsum autem inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde; at (x)falsum apud illos qui in bono sunt, non inquinatum est ex malo, sed purificatum ab eo; unde etiam tale falsum acceptatur a Domino paene sicut verum, et quoque vertitur facile in verum, nam qui in bono sunt, proclives sunt ad recipiendum verum. De utroque falso, quod ex malo et quod non ex malo, videatur in locis citatis n. 9304, 10,109. @1 sed hac falsum non inquinatum est ex malo; falsum inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde, et existit inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church