9103. `Et quattuor pecudes pro pecude': quod significet etiam poenam correspondentem ad plenum, constat ex significatione `quattuor' quod sit conjunctio, `quattuor' enim simile significat {1} ac `duo,' quia (x)ille numerus ex hoc exsurgit, est enim duplum ejus; quod `duo' sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423, et inde quoque `quattuor,' n. 1686, 8877; quod illi numeri etiam sint ad plenum, inde sequitur, nam conjunctum est {2} plenum; et ex (x)significatione `pecudis' quod sit bonum interius, de qua nunc supra n. (x)9099; poena correspondens significatur per `rependere,' nempe `quattuor pecudes pro pecude,' n. 9102; bonum interius est quod vocatur charitas in interiore homine, et bonum exterius est charitas in exteriore; hoc bonum ab illo vivet {3}, nam bonum charitatis in interiore homine est bonum vitae spiritualis, et {4} bonum charitatis in exteriore est bonum vitae naturalis inde; hoc (o)bonum ad sensationem hominis venit ut jucundum, illud autem non ad sensationem (o)venit sed ad perceptionem quod ita esse debeat, et facit animum contentum; in altera vita {5} etiam hoc ad sensationem venit. [2] Causa quod quinque boves rependerentur pro bove {6}, et quattuor pecudes pro pecude, a nemine sciri potest nisi sciatur quid `furtum' in spirituali sensu {7}, tum quid `bos' et `pecus'; quid illa sunt, explicatum est, nempe quod sit boni exterioris (c)et interioris ablatio et abalienatio; ablatio fit per malum et abalienatio per falsum; inde poena ac restitutio illorum significantur per {8} `quinque' et `quattuor'; quod {9} omnes numeri in Verbo significent {10} res, (o)videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175, hic res quae involvunt restitutionem, nempe numerus `quinque' restitutionem boni exterioris ad multum, et numerus `quattuor' restitutionem boni interioris ad plenum; quod bonum interius sit restituendum ad plenum, est quia id bonum facit vitam spiritualem hominis; et nisi vita spiritualis restituatur ad plenum, non potest bonum (o)exterius quod facit vitam naturalem, restitui, nam haec vita per illam restituitur, ut constare potest a regeneratione hominis; quod externus homo {11} regeneretur per internum {12}, videatur n. 9043, 9046, 9061, sed bonum in externo seu naturali {13} non potest restitui ad plenum, {14} quia ibi manet plaga {15} ut cicatrix quae occalescit; haec sunt quae numeri illi involvunt. [3] Paucis adhuc dicetur de restitutione boni exterioris quod facit naturalem vitam hominis, a bono interiore quod facit spiritualem vitam ejus: naturale hominis videt res in luce mundi, quae lux vocatur lumen naturale; homo comparat sibi id lumen per objecta quae per visum et per auditum intrant, ita per objecta quae ex mundo; sic videt illa homo intus in se paene sicut videt illa oculus; objecta quae per illos sensus intrant apparent ei primum sicut volupe et jucundum, postea distinguit `homo infans' inter jucunda, unde discit discernere, et hoc per gradus exquisitius; cum lux e caelo influit in haec, tunc incipit homo spiritualiter illa videre, et primum discernere inter {16} utilia et non utilia; inde incohat perspicere verum, nam quod ei utile est, hoc ei est verum, et quod inutile non verum; haec perspectio crescit secundum influxum lucis caeli, usque tandem ut discernat non modo inter vera sed etiam inter vera in his veris; et hoc lucidius quo melius aperitur communicatio inter internum et externum hominem, nam lux caeli influit per internum hominem in externum a Domino; inde nunc est homini perceptio, sed tamen non (x)usque perceptio spiritualis; [4] haec perceptio (t)non existit a veris naturalibus sed a veris spiritualibus; vera spiritualia sunt quae vocantur vera fidei; quod perceptio spiritualis ex his veris existat, est quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, et id lucet ut lux coram oculis angelorum, et quoque lucet in intellectu illorum et dat illis intelligentiam et sapientiam, sed cum varietate secundum receptionem ejus in bono; quapropter cognitiones spiritualium erunt apud hominem in ejus naturali ut perceptio spiritualis existat, et cognitiones spiritualium erunt ex revelatione; cum lux caeli in illas {17} influit, in propria influit, nam, ut dictum est, lux illa est Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 1053, (x)1521-1533, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3195, 3222, 3223, 3341, 3636, 3643, 4180, 4302, 4408, 4415, 4527, 5400, 6032, 6313, 6608; inde homini (o)est intelligentia et sapientia in talibus quae vitae aeternae sunt, quae crescunt {18} secundum receptionem lucis illius, hoc est, veritatum fidei, in bono; bonum est charitas. [5] Quod naturalis seu externus homo regeneretur, et quoque emendetur (c)et restituatur per internum {19}, ex jam dictis {20} constare potest; nam quae in externo seu naturali homine sunt vivunt ex luce caeli, haec enim lux est viva, quia {21} procedit a Domino, Qui est ipsa vita, non autem vivunt ex luce naturali, nam haec lux est {22} in se mortua; ut ergo ea quae in hac luce sunt vivant, erit influxus lucis vivae per internum hominem a Domino; is {23} influxus se accommodat secundum cognitiones veri analogas et correspondentes in naturali, et secundum obsequia (o)ibi. Inde patet quod externum seu naturale hominis regenerandum sit per internum ejus; similiter {24} bonum in naturali ablatum (c)et abalienatum est emendandum ac restituendum. @1 significat altered to significant$ @2 fit$ @3 vivit$ @4 at$ @5 i autem$ @6 i furato$ @7 i sit$ @8 i numeros$ @9 nam$ @10 significant$ @11 externum hominis$ @12 i ejus$ @13 i cum semel ablatum ac abalienatum est,$ @14 i sed modo ad multum,$ @15 plaga i vulnus$ @16 i jucunda$ @17 has$ @18 crescit$ @19 i ejus$ @20 i etiam$ @21 nam$ @22 d here and i before mortua$ @23 i hoc est veri$ @24 et$