9102. `Quinque boves rependet pro bove': quod significet poenam correspondentem ad multum, constat ex significatione `quinque' quod sit aliquid, de qua n. 4638, 5291, et quoque multum, n. 5708, 5956, et ex significatione `rependere' quod sit emendatio, n. 9087, et quod sit restitutio, n. 9097; quod quoque sit poena, est quia cum bonum abalienatum {1} emendandum vel {2} restituendum est, homo dura patitur {3}, nam vel relinquitur suo malo, ita quoque poenae mali, nam malum secum habet poenam, n. 8214, vel mittitur in tentationes per quas malum domatur ac removetur, quae sunt poena, quae significatur hic per `rependere'; quod sit poena correspondens, est quia malum poenae et malum culpae {4} correspondent, (o)n. 1857, 6559, 8214. @1 abalienatur, et$ @2 ac$ @3 quod homo patiatur dura$ @4 malum culpae et malum poenae$