Arcana Coelestia (Elliott) n. 9104

Previous Number Next Number See English 

9104. Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Saturni

Quidam ex spiritibus hujus telluris transibant ad spiritus telluris Saturni, qui, ut supra dictum {1}, ad insignem distantiam absunt, nam apparent ad finem mundi nostri solaris; transitus {2} fit momento, nam distantiae in altera vita sunt apparentiae ex diversitate statuum vitae, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 7381, et conjunctio fit per statum desiderii loquendi cum altero; inde {3} est quod in altera vita conveniant qui in aliqua conjunctione vel per amorem, vel per amicitiam, vel per venerationem, in mundo fuerunt, quando id desiderant; sed disjunguntur dein secundum dissimilitudines status vitae. @1 dictum est$ @2 i tamen$ @3 i quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church