Arcana Coelestia (Elliott) n. 8568

Previous Number Next Number See English 

8568. `Et sitivit ibi populus aquas': quod significet increscentiam desiderii ad verum, constat ex significatione `sitire' quod sit appetere et desiderare, et quod praedicetur de vero, sicut `esurire' de bono, et ex significatione `aquae' quod sit verum fidei, de qua supra n. 8562; quod `sitire' sit appetere et desiderare, nempe verum, quod significatur per `aquam,' patet manifeste ex pluribus locis in Verbo, ut apud Amos, Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae; et vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad orientem; et discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, viii 11-13;

desiderium sciendi verum describitur hic per `sitire'; desiderium ad verum significatur per `immittam non sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae' et per `discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae; defectus veri et inde privatio vitae spiritualis describitur per `in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti'; `virgines pulchrae' sunt qui in affectionibus boni, et `juvenes' qui in affectionibus veri: apud 2 Esaiam, Heu, omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, comedite, ite et emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv (x)1;

`omnis sitiens, ite ad aquas' manifeste pro desiderante vera fidei, `emere sine pretio vinum et lac' pro comparare sibi a Domino, ita gratis {1}verum et bonum fidei; quod `aquae' sint verum fidei, videatur supra n. 8562, quod `vinum' sit (d)bonum fidei, {2} n. 6377, {3}et quoque `lac,' n. 2184; quod hic per `ire ad aquas, et emere vinum et lac' non vinum et lac intelligantur, sed talia quae sunt caeli et Ecclesiae, cuivis potest constare: pariter apud Johannem, 3 Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc xxi 6;

`fons aquae vitae' pro vero et bono fidei {4}: `sitiens' pro desiderante ex affectione, secundum Domini verba apud Johannem, Jesus dixit mulieri Samaritidi, Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui vero bibit ex aqua quam Ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam Ego dabo fiet in eo fons (x)aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14;

`aqua' hic manifeste pro vero fidei (c)e Verbo, ita a Domino, `non 4 sitire' hic pro quod non {5}amplius deficiet ei verum: similiter alibi apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum panis vitae; qui venit ad Me non esuriet, et qui credit in Me non sitiet in aeternum, vi 35:

et apud eundem, Jesus clamavit dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis, vii 37, 38;

`sitire' pro desiderare verum, `bibere' pro instrui, `flumina aquae 5 viventis' pro Divino Vero quod ex Domino solo: apud Esaiam, Obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Thema, cum pane ejus praevenite vagabundum, xxi 14;

`obviam sitienti {6}adferte aquas' pro instruere desiderantem in veris, et sic recreare vitam ejus animae: apud eundem, Stultus stultitiam loquetur, et cor illius faciet iniquitatem, ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientis, et potum sitienti deficere faciat, xxxii 6;

`esuriens' pro desiderante bonum, et `potum sitiens' pro desiderante 6 verum: apud eundem, Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua illorum siti deficit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, xli 17, 18;

quod `quaerere aquam' sit quaerere verum, quod `deficere siti' sit {7}privari vita spirituali ex defectu veri, quod `fluvii, fontes, stagnum, et scaturigines aquarum' sint vera fidei, in quibus {8}instruendi, cuivis 7 evidenter patet: apud eundem, Dicite, Redemit Jehovah servum suum Jacobum; tunc non sitient, in vastitatibus ducet illos; aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, xlviii 20, 21;

`non {9}sitient' pro quod non deficient illis vera, `aquae' hic manifeste pro veris {10} fidei: apud eundem, Non esurient, neque sitient, neque percutiet illos aestus aut sol, nam miserescens illorum ducet illos, ita ut etiam super scaturiginibus aquarum ducturus sit illos, xlix 10;

`non {11}esurient' pro quod non deficiet illis bonum, `non {12}sitient' pro quod non deficiet illis verum, `scaturigines aquarum' pro cognitionibus veri ex Verbo: similiter apud Moschen, 8 Jehovah ducens te per desertum magnum et formidabile, serpentis, praesteris, et scorpionis, et sitis, ubi non aquae, qui educens tibi aquas e petra scopuli, Deut. viii 15:

apud Esaiam, Ecce Deus vester veniet, tunc erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti; et erit aridus locus in stagnum et siticulosus in scaturigines aquarum, xxxv 4, 6, 7;

`aquae in deserto, quae erumpent, fluvii, stagnum, scaturigines aquarum' manifeste pro veris fidei et cognitionibus illorum, quae a Domino cum venturus in mundum: apud Davidem, 9 Deus, Deus meus, mane quaero Te, sitit anima mea Te, desiderat Te caro mea, in terra siccitatis, et lassus sine aquis, Ps. lxiii 2 [A.V. 1];

ibi `sitire' praedicatur de vero, `lassus sine aquis' pro quod non vera: `sitis' pro defectu veri et inde privatione vitae spiritualis, apud Esaiam, Propterea exulabit populus Meus ob non agnitionem, et gloria ejus (x)homines famis, et multitudo ejus sicca siti, v 13:

{13} apud eundem, Pono fluvios in desertum, putrescit piscis illorum, eo quod non aqua, et morietur siti, l 2. 10 Ex his nunc constare potest quid significatur in hoc capite per quod nulla aqua ad bibendum populo, vers. 1; per quod dicerent, Date nobis aquam et bibamus, vers. 2; per sitivit ibi populus aquas, vers. 3; quod exirent e petra aquae, vers. 6; consequenter quod per `murmurationem illorum propter defectum aquae' significetur tentatio ex defectu veri; cum enim homo in tentationem venit {14}ex defectu veri, tunc tenetur vehementer in desiderio ejus, et simul in desperatione de salute aeterna propterea; haec faciunt indolentiam tunc et querimoniam. @1 verum boni$ @2 i videatur$ @3 et quoque lac bonum fidei ex charitate but d quoque and bonum fidei$ @4 i quae homini dant vitam coeli$ @5 deficiet amplius$ @6 adferre IT$ @7 defectus$ @8 instruentur$ @9 sitire$ @10 i quae$ @11 esurire$ @12 sitire$ @13 i et$ @14 propter defectum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church