3286. `Propter mulierem, quod sterilis ea': quod significet quod nondum Divinum Naturale, constat ex significatione `mulieris' quod sit Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, quod Verum repraesentari per `Rebeccam' in capite praecedente ostensum est; et (c)a significatione `sterilis' quod nondum Divinum Naturale; se enim hoc ita habet: Divinum Naturale exstiterat ex Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero ibi, ut a matre; cum nondum Divinum Naturale, tunc dicitur Verum Rationalis sterile, hic `mulier sterilis.' [2] Apud hominem ita est: cum is regeneratur, tunc a Domino insinuatur rationali ejus bonum, hoc est, velle bene proximo; huic velle seu bono adjungitur verum e naturali {1}homine; hoc facto, nondum regeneratum est {1}naturale, quod {2}sciri potest ex eo quod saepe internus seu rationalis homo pugnet cum externo seu naturali, et quamdiu pugna est, naturale non est regeneratum; et cum hoc non regeneratum est, est rationale quoad verum sterile; ita in communi, similiter in omni particulari in quo rationale dissentit a naturali, dicitur in eo particulari rationale quoad verum sterile: [3] opus regenerationis in eo maxime versatur ut rationali homini naturalis correspondeat, non solum in communi, sed etiam in particulari, et naturalis homo redigitur in correspondentiam a Domino per rationale, quod nempe rationali bonum {3}insinuetur, et huic bono sicut humo vera {4}implantentur, et dein per vera rationalia redigatur naturale ad oboedientiam, et cum oboedit, tunc correspondet; (c)et quantum correspondet, tantum regeneratus est homo. @1 i ejus$ @2 percipitur$ @3 implantetur$ @4 inseminentur$