2305. Quidam sunt, qui autumant innocentiam (t)idem esse cum infantia, ex causa quia Dominus de infantibus dixit, quod talium sit caelum, et qui non fiunt sicut infantes, [quod] non possint intrare in regnum caelorum; sed qui ita autumant, non sciunt internum sensum Verbi, et sic quid per infantiam intelligitur; per `infantiam' intelligitur innocentia intelligentiae et sapientiae, quae talis est ut agnoscant se a Domino solum vitam habere, et Dominum esse unicum eorum Patrem, nam quod homo sit homo, est ab intelligentia veri et sapientia boni, quam unice habent a Domino; ipsa Innocentia, quae {1} vocatur in Verbo infantia, nusquam est et habitat quam in sapientia, usque adeo ut quo sapientior quis est, eo sit innocentior; quare Dominus est Ipsa Innocentia quia Ipsa Sapientia. @1 The remainder to end of 2309 is missing in A.$