10229. `Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis': quod significet vera ex bono purificantia quae Ecclesiae, constat ex significatione `argenti' quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, ex significatione `expiationum' quod sint purificatio a malis, de qua supra n. 10,218, ita `argentum expiationum' est verum purificans; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340. Verum purificans dicitur quia omnis purificatio a malis fit per vera, videatur n. (x)2799, 5954, 7044, 7918, 9089. Cum his ita se habet: homo ex se non cogitat nisi quam malum, ex se enim non cogitat de Deo, nec de bono et justo erga proximum, nisi propter se; immo nec de caelo et de vita aeterna, sed de mundo et de vita ibi; quamdiu homo in tali statu est, cogitat ex illis quae infra se (d)sunt et non ex illis quae supra se sunt, ita ex inferno et non ex caelo; ut itaque homo cogitet bonum, cogitare debet ex caelo, proinde ejus mens illuc elevari debet; hoc fit unice per vera qualia sunt in Ecclesia ex Verbo, illa enim docent quid Deus, quid proximus, quod sit caelum, {1} quod vita aeterna, et in specie quid malum et quid bonum; cum haec vera intrant, tunc elevantur interiora supra se, et sic abducuntur ab illis quae infra se sunt, ita a malis; inde constare potest quod omnis purificatio seu remotio a malis fiat per vera, quae inde dicuntur vera purificantia. @1 i et$