Arcana Coelestia (Elliott) n. 5772

Previous Number Next Number See English 

5772. Vers. 13-17. Et disruperunt vestes suas, et oneravit quisque super asinum suum, et reversi sunt urbem. Et intravit Jehudah et fratres ejus domum Josephi, et is adhuc is ibi; et ceciderunt coram illo terram. Et dixit ad illos Joseph, Quod factum hoc quod fecistis? nonne scivistis quod divinando divinet vir qui sicut ego? Et dixit Jehudah, Quid dicemus domino meo, quid loquemur? et quomodo justificabimur? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; ecce nos servi domino meo, etiam nos, etiam in cujus inventus scyphus manu. Et dixit, Absit mihi a faciendo hoc, vir in cujus inventus scyphus manu, ille erit mihi servus, et vos ascendite in pace ad patrem vestrum. `Et disruperunt vestes suas significat luctum: `et oneravit quisque super asinum suum, et reversi sunt urbem' significat quod a sensualibus reducerentur vera in scientifica: `et intravit Jehudah et fratres ejus' significat bonum Ecclesiae cum veris suis: `domum Josephi' significat communicationem cum interno: `et is adhuc is ibi' significat praevidentiam: `et ceciderunt coram illo terram' significat humiliationem: `et dixit ad illos Joseph' significat perceptionem tunc illorum: `Quod factum hoc quod fecistis?' significat quod vindicare sibi quod suum non est, sit enorme malum: `nonne scivistis quod divinando divinet vir qui sicut ego?' significat quod abscondi id nequeat ab illo qui futura et latentia videt: `et dixit Jehudah' significat perceptionem datam bono Ecclesiae in naturali: `Quid dicemus domino meo, quid loquemur?' significat fluctuationem: `et quomodo justificabimur?' significat quod rei simus: `Deus invenit iniquitatem servorum tuorum' significat confessionem: `ecce nos servi domino meo' significat quod privandi libero proprio in perpetuum: `etiam nos' significat tam associati: `etiam in cujus inventus scyphus manu' significat {1}quam apud quem verum interius a caelesti Divino: `et dixit, Absit mihi a faciendo hoc' significat quod nequaquam ita fiet: `vir in cujus inventus scyphus manu' significat sed quod is apud quem verum interius acceptum a Divino: `ille erit mihi servus' significat quod is in perpetuum subjectus: `et vos ascendite in pace ad patrem vestrum' significat quod associati apud quos non id verum, ad statum priorem redituri. @1 see also 5788$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church