10367. `Et in die septimo sabbatum sabbati': quod significet statum boni qui finis propter quem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum, constat ex significatione `diei septimi' quod sit status boni qui finis propter quem; cum enim sex dies qui praecedunt significant statum hominis qui praecedit et praeparat ad conjugium caeleste, {1}inde dies septimus est cum homo in conjugio illo est; conjugium illud est conjunctio veri et boni apud hominem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum; {2} (s)quod homo intret caelum, et fiat Ecclesia, cum in bono est, inde est quia Dominus influit in bonum apud hominem, et per bonum in verum ejus; influxus fit in internum hominem, ubi caelum ejus est, et per internum in externum, ubi mundus ejus est; quare nisi homo sit in bono, non aperitur internus ejus homo sed clausus manet, utcumque in veris quoad doctrinam est; et quia caelum in interno homine {3}est, ideo cum hic aperitur, {4}homo est in caelo, nam caelum non est in loco sed in interioribus hominis; quod homo ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, internus ejus homo ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, videatur in locis citatis n. 9279, 9706. [2] Quod homo totus sit qualis est quoad bonum et non quoad verum {5}absque bono, unusquisque qui reflectit scire potest, {6} per bonum (d)enim suum et secundum id agit cum altero, sentit cum altero, conjungit se alteri, patitur se duci ab altero, non autem per verum et secundum id, nisi hoc cum bono ejus concordat; cum dicitur bonum, intelligitur jucundum ejus, voluptas ejus, seu amor ejus, nam {7}omnia quae illorum sunt, illi sunt bona, et quantum sibi ipsi relinquitur, ut ex se cogitet, sunt vera quae illis (x)favent; inde constare potest quod homo per bonum conjungatur Domino, et nequaquam per verum absque bono.(s) [3] Actum quidem saepe prius est de conjunctione {8}per bonum cum Domino, ubi de regeneratione ejus {9}; sed quia homo Ecclesiae hodie multum studet veris quae fidei, et parum bono quod amoris, {10}ac inde in ignorantia est de bono, licet adhuc aliquid de conjunctione {11}boni et veri, quae vocatur conjugium caeleste, dicere: homo nascitur in omnis generis mala, et inde in omnis generis falsa, ita ex se damnatus est inferno; ut itaque ab inferno eripiatur, omnino renascetur a Domino; renascentia illa est quae vocatur regeneratio; ut ergo renascatur, primum discet vera, illi qui ab Ecclesia, ex Verbo, seu ex doctrina e Verbo; Verbum et doctrina {12}ex Verbo docent quid verum et bonum, ac verum et bonum docent quid falsum et malum; nisi homo illa sciat, nequaquam potest regenerari, manet enim in suis malis et inde falsis, ac illa vocat bona, et haec vera; inde est quod cognitiones veri et [4] boni praecedent, ac {13}intellectum hominis illustrabunt; intellectus enim homini datus est, {14}ut per cognitiones {15}boni et veri illustretur, ob finem ut recipiantur a voluntate ejus, (c)ac fiant bonum; nam vera tunc fiunt bonum cum homo vult illa et ex velle facit illa; inde patet quomodo bonum apud hominem formatur, et quod nisi homo in bono sit, non sit e novo natus seu regeneratus ; cum itaque homo in bono est quoad voluntatem, tunc in {16}veris illius boni est quoad intellectum, intellectus enim apud hominem actualiter unum agit cum voluntate ejus, nam quod vult homo hoc cogitat cum sibi relictus est; hoc nunc est quod vocatur conjunctio veri et boni seu conjugium caeleste {17}; sive dicas velle bonum sive amare bonum, idem est, nam quod homo {18}amat hoc vult; et tunc sive dicas intelligere verum quod boni, sive credere {19}illud, etiam idem est; inde sequitur quod apud hominem regeneratum amor et fides unum agant; haec conjunctio, seu hoc conjugium est quod vocatur Ecclesia, et caelum, et quoque regnum Domini, {20}immo in supremo sensu Dominus apud hominem. [5] Qui autem amant sua mala, quae vel ex hereditario acceperunt et {21}ex infantia apud se confirmarunt, vel quae ex semet superaddiderunt (c)ac e novo imbuerunt, illi quidem capere (c)et quodammodo intelligere vera ex Verbo aut ex doctrina e Verbo possunt, sed usque non regenerari; quisque enim homo tenetur a Domino in illo statu quoad intellectum, ob finem ut regeneretur, at cum amat sua mala, tunc intellectuale interni ejus hominis non imbuitur illis; sed solum intellectuale externi ejus hominis, quod intellectuale est mere scientificum; tales homines non sciunt quid bonum, nec curant scire {22}quid sit, se solum quid verum; inde est quod in veris, quae dicuntur fidei, ponant Ecclesiam et caelum, et non in bonis quae vitae; etiam ad favorem principii sui {23} Verbum explicant variis modis; inde est quod apud tales qui non simul in {24}veris sunt quoad vitam, non sit conjunctio veri et boni, ita nec Ecclesia et caelum; {25}separantur etiam ab illis {26}vera quae vocarunt fidei, in altera vita, nam malum voluntatis ejicit {27}illa, et loco illorum succedunt falsa conformia malis in quibus sunt. [6] Ex his nunc constare potest quid conjunctio boni et veri, quae significatur per `sabbatum.' Quod ea conjunctio dicatur sabbatum, est a quiete, nam sabbatum est quies; cum enim homo in primo statu est, hoc est, cum per vera ducitur ad bonum, tunc in pugnis est contra mala et falsa quae apud illum, per pugnas enim, quae sunt tentationes, discutiuntur et separantur mala et eorum falsa, nec ab illis quies est, priusquam bonum et verum conjuncta sunt; tunc quies est homini, et quies est Domino, {28}nam homo non pugnat contra mala et falsa, se Dominus apud illum. [7] Quod `sabbatum' in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini, est quia Dominus cum {29}in mundo fuit, ex Humano Suo pugnavit contra omnia inferna ac subjugavit illa, (c)et simul redegit caelos in ordinem, et post hunc laborem univit Humanum Suum Divino, ac id quoque fecit Divinum Bonum; inde Ipsi tunc quies, nam contra Divinum Bonum inferna non hiscunt; inde nunc est quod per `sabbatum' in supremo sensu intelligatur Divinum Humanum Domini; sed 8 de his videantur quae prius ostensa sunt, ut quod Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum primum fecerit Divinum Verum, ob finem ut pugnare cum infernis posset, et illa subjugare, et quod postea glorificaverit Suum Humanum, et id fecerit Divinum Bonum Divini Amoris, in locis citatis n. 9199, 9315, tum n. 9715, 9809; quod Dominus cum in mundo fuit, gravissimas tentationes subiverit, in locis citatis n. 9528 fin., quod inde Ipsi Divina Potentia salvandi hominem, removendo {30}ab illo inferna et sic regenerando illum, n. 10,019, 10,152; de bino statu hominis qui regeneratur a Domino, in locis citatis n. 9274, et quod homo non prius in caelum veniat quam cum conjunctio facta est veri et boni apud illum, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9832; quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688. @1 tunc$ @2 A has an indistinct marginal note here, but there is no sign to indicte where it is to be inserted in the text. It reads: quod tunc aperiatur internus homo per bonum et sic cum angelis, hoc fit per vera. Apparently this was expanded on the separate sheet which follows immediately.$ @3 Before in interno$ @4 etiam coelum aperitur$ @5 inde separatum, unicuivis$ @6 i quisque enim$ @7 haec$ @8 illa apud hominem$ @9 i, nam regeneratio non aliud est$ @10 et ideo$ @11 illa$ @12 inde$ @13 intellectus hominis per illas illustrabitur$ @14 d ut i et @15 veri et boni illustratur$ @16 vero$ @17 i apud illum$ @18 vult, hoc amat$ @19 verum$ @20 ac$ @21 quae ipsi ex infanti per vitam$ @22 quod IT$ @23 i de fide$ @24 vita boni sint$ @25 separatur$ @26 verum, quod$ @27 id ab intellectu eorum$ @28 i (m)nam cum homo in bono est, tunc in coelo est, hoc est, in Domino, et tunc tutus ab omni infestatione ab infernis: quod etiam tunc quies sit Domino, est qui(n) nam [virtually d] homo non pugnavit [pugnat written first] contra mala et false, sed Dominus apud illum$ @29 After fuit$ @30 After inferna$