3324. `Dixit Jacob': quod significet doctrinam veri, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, seu quod idem, illi qui in doctrina veri sunt. Agitur {1}in his versibus usque ad finem hujus capitis, de jure prioritatis, num sit veri aut num boni, seu quod idem, num doctrinae veri aut num vitae boni, seu quoque quod idem, num fidei quatenus haec est verum doctrinae, aut num charitatis quatenus haec est bonum vitae; homo cum ex perceptione naturali concludit, credit quod fides quatenus est {2}verum doctrinae, prior sit quam charitas quatenus est bonum vitae, quia quomodo intrat verum quod est doctrinae, percipit, non autem quomodo bonum quod est vitae; illud enim intrat per viam externam nempe sensualem, hoc autem per viam internam; tum {3}quod non aliter scire {4}possit quam quod verum quia docet quid bonum, sit prius bono; etiam quia reformatio hominis fit per verum et quoque secundum verum, usque adeo ut perficiatur homo quoad bonum quantum veri ei conjungi queat, consequenter quod perficiatur bonum per verum; et magis quia in vero potest esse homo, et ex illo cogitare et loqui, et hoc cum apparente zelo, tametsi non simul est in bono; etiam ex vero esse in fiducia salvationis: haec et plura alia faciunt quod homo cum ex sensuali et naturali homine judicat, autumet quod verum quod est fidei, sit prius quam bonum quod est charitatis; sed {5}illa omnia sunt ratiocinia ex fallaciis, quia ita coram sensuali et naturali homine apparet; [2] ipsum bonum quod vitae est prius; bonum quod vitae, est ipsa humus cui inseminanda vera, et qualis humus, talis receptio seminum, hoc est, verorum fidei; recondi quidem prius possunt vera in memoria, sicut semina in theca, aut sicut apud aviculas in gutturali earum loculo, sed non fiunt hominis nisi humus sit praeparata, et qualis humus, hoc est, quale bonum, {6}talis germinatio et fructificatio illorum: sed videantur quae de his multoties prius ostensa sunt, quae adducuntur ut sciatur inde quid bonum et quid verum, et quod prioritas sit bono et non vero, nempe, [3] cur non distincta idea inter bonum et verum habeatur, n. 2507: quod bonum influat per viam internam homini ignotam, verum autem comparetur per viam externam homini notam, n. 3030, 3098: quod vera sint vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 3068, 3318: quod bonum agnoscat suum verum cui conjungatur, n. 3101, 3102, 3179 et quod exquisitissime exploretur et praecaveatur ne falsum conjungatur bono, et ne verum malo, n. 3033, 3101, 3102: quod bonum faciat sibi verum cui conjungatur, quia non aliud pro vero agnoscit quam quod concordat, n. 3161: [4] quod verum non aliud sit quam quod ex bono, n. 2434 quod verum sit forma boni, n. 3049 quod verum habeat in se imaginem boni, et in bono ipsam effigiem sui ex qua, n. 3180: quod semen quod est verum, radicetur in bono quod est charitatis, n. 880: quod fides nusquam dabilis sit quam in vita sua, hoc est, in amore et charitate, n. 379, 389, 654, 724, 1608, (x)2343, 2349 quod ab amore et charitate spectare queant vera quae sunt doctrinalium fidei, non vicissim, n. 2454: spectare a fide et non ab amore et charitate, quod sit spectare post se et reverti retro, n. 2454: quod verum vivificetur secundum cujusvis bonum, ita secundum statum innocentiae et charitatis apud hominem, n. 1776, 3111: quod vera fidei ab aliis recipi nequeant quam qui in bono sunt, n. 2343, 2349 qui in nulla charitate sunt, quod non agnoscere possint Dominum, ita nihil veri fidei; si profitentur, quod sit externum quid absque interno, {7}aut ex hypocrisi, n. 2354: quod nulla prorsus fides, ubi non charitas, n. 654, 1162, 1176, 2429 quod sapientia, intelligentia et scientia, sint filii charitatis, n 1226: quod angeli quia in amore, sint in intelligentia et sapientia, n. 2500, 2572: [5] (m)quod vita angelica consistat in bonis charitatis et quod angeli sint formae charitatis, n. 454, 553: quod amor in Dominum sit similitudo Ipsius et charitas erga proximum imago Ipsius, {8}n. 1013: quod angeli percipiant quicquid est fidei per amorem in Dominum, n. 202 quod nihil vivat quam amor et affectio, n. 1589: qui amorem mutuum seu charitatem habent, quod Domini vitam habeant, n. 1799, 1803: quod amor in Dominum et erga proximum sit ipsum caelum, n. 1802, 1824, 2057, 2130, 2131: quod praesentia Domini sit secundum statum amoris et charitatis, n. 904:(n) quod omnia praecepta decalogi et omnia fidei sint {9}in charitate, n. 1121, 1798: quod cognitio doctrinalium fidei nihil faciat, si {10}homo non habeat charitatem, nam doctrinalia charitatem spectant ut finem, n. 2049, 2116: quod non agnitio veri, ita nec fides dari queat, nisi homo sit in bono, n. 2261: quod sanctum cultus se habeat secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, n. 2190: [6] quod nulla salvatio per fidem, sed per vitam fidei quae charitas, n. 2228, 2261: (m)quod regnum caeleste illis qui fidem charitatis habent, n. 1608: quod in caelo spectentur omnes a charitate et fide inde, n. 1258: quod in caelum non admittantur nisi per velle bonum ex corde, n. 2401:(n) quod salventur qui in fide, modo in fide sit bonum, n. 2261, 2442: quod fides quae non implantata est bono vitae, in altera vita prorsus pereat, n. 2228: si fides cogitativa salvaret, quod omnes introducerentur in caelum, sed quia vita obstat, non possunt, n. (x)2363: qui pro principio habent solam fidem salvare, quod illi vera contaminent falso principii, n. 2383, 2385: quod fructus fidei sit bonum opus, hoc charitas, haec amor in Dominum, hic Dominus, n. 1873: quod fructus fidei sint fructus boni, quod est amoris et charitatis, n. 3146: [7] quod fiducia seu confidentia quae dicitur fides quae salvat, non dari queat nisi apud illos qui in bono vitae sunt, n. 2982: quod bonum sit vita veri, n. 1589: quando vera dicuntur vitam adepta, n. 1928: quod bonum a Domino influat in vera cujuscumque generis, sed maxime interest ut sint vera genuina, n. 2531: quod tantum influat bonum et verum a Domino, quantum removetur malum et falsum, n. 2411, 3142, 3147: quod bonum influere in verum nequeat quamdiu homo est in malo, n. 2388: quod verum non prius sit verum quam cum sit acceptum a bono, n. 2429: quod sit conjugium boni et veri in omnibus et singulis, n. 2173, (x)2508, 2517: quod affectio boni sit vitae, et affectio veri propter vitam, n. 2455 f: verum quod tendat ad bonum, et procedat a bono, n. 2063: [8]quod per influxum vera e naturali homine evocentur, eleventur, et implantentur bono in rationali, n. 3085, 3086: verum cum conjungitur {11}bono, quod approprietur homini, n. 3108: ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum a voluntate, tunc conjunctio, n. 3157, 3158: quod rationale quoad verum comparetur per cognitiones, et quod vera approprientur cum conjunguntur bono, et quod tunc sint voluntatis, et propter vitam, n. 3161: quod verum initietur et conjungatur bono, non semel sed per totam vitam, et porro, n. 3200 quod sicut lux absque calore nihil producit, ita verum fidei nihil absque bono amoris, n. 3146: qualis idea veri absque bono, et qualis ejus lux in altera vita, n. (x)2228: (m)quod fides separata sit sicut lux hiemis, et fides ex charitate sicut lux veris, n. (x)2231: [9] (n) qui verum quod (x)fidei, actu separant a charitate, quod conscientiam habere nequeant, n. 1076, 1077 causa cur fidem separarunt a charitate, et dixerunt fidem salvare, n. 2231: cum regeneratur homo, quod Dominus insinuet bonum veris quae apud illum, n. (x)2063, 2189: quod homo non regeneretur per verum sed per bonum, n. 989, 2146, (x)2183, 2189, 2697: (m)cum regeneratur homo, quod Dominus obviam eat, et impleat vera quae apud eum, bono charitatis, n. 2063:(n) qui in bono vitae sunt et non in vero fidei, ut gentes et infantes, quod recipiant vera fidei in altera vita et regenerentur, n. 989; de gentibus n. 932, 1032, 2049, 2284, 2589-2604; de infantibus, n. 2290-2293, 2302-2304 quod regeneretur homo per affectionem veri, et quod regeneratus agat ex affectione boni, n. 1904 quod apud regenerandum semen non radicari queat quam in bono, n. 880, 989: quod lumen regenerati sit ex charitate non ex fide, n. 854: quod eadem vera apud unum sint vera, apud alium minus vera, et apud alios quoque falsa, et quod hoc se habeat secundum bonum quod vitae, n. 2439 quae differentia inter bonum infantiae, bonum ignorantiae, et bonum intelligentiae: n. 2280: quinam in cognitiones veri et fidem venire possunt, et quinam: non possunt, n. 2689: [10] quod Ecclesia non sit, nisi bono vitae implantata sint doctrinalium vera, n. 3310: quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia Ecclesiae nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515: quod doctrina fidei sit doctrina charitatis, n. 2571: quod Ecclesia sit ex charitate non ex fide separata, n. 916: quod quisque ex charitate nosse possit num internum cultus habeat, n. 1102, 1151, 1153: quod Ecclesia Domini in terrarum orbe ubivis varia sit quoad vera, sed quod una sit per charitatem, n. 3267: quod Ecclesia foret una, si charitas omnibus, tametsi quoad ritualia et doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844: {12}quod ex pluribus una Ecclesia fieret, si omnibus charitas essentiale Ecclesiae foret, non fides, n. 2982: quod bina doctrinalia sint, doctrinale charitatis, et doctrinale fidei, et quod in Antiqua Ecclesia fuerint doctrinalia charitatis, quae hodie inter res perditas sunt, n. 2417: [11] in qua ignorantia veri sunt qui non in doctrinalibus charitatis sunt, n. 2435: et quia hodie essentiale Ecclesiae ponunt in fide, quod ne quidem videant nec attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, n. 1017, 2373: quod bonum quod amoris in Dominum et charitatis erga proximum, sit superius et prius vero quod fidei, non vicissim, n. 363, 364. @1 i in sensu interno$ @2 doctrina veri$ @3 quia$ @4 potest$ @5 haec$ @6 i talis receptio illorum, et$ @7 vel$ @8 i ita imago Dei$ @9 ex$ @10 non habeant$ @11 homini AI$ @12 i ita$