Arcana Coelestia (Elliott) n. 5116

Previous Number Next Number See English 

5116. `Et ascendit flos illius'; quod significet statum prope regenerationem, constat ex significatione `floris' qui egerminat ex arbore ante fructum quod sit status ante regenerationem; arboris germinatio et fructificatio repraesentat, ut mox supra n. 5115 dictum est, hominis renascentiam, virescentia ex foliis primum statum, efflorescentia alterum, seu proximum ante regenerationem, et fructificatio tertium, qui est ipse status regenerati; inde est quod `folia' significent illa quae sunt intelligentiae seu vera fidei, n. 885, nam haec sunt prima renascentiae seu regenerationis, `flores' autem illa quae sunt sapientiae seu bona fidei, quia haec proxime praecedunt ante renascentiam seu regenerationem, et `fructus' illa quae sunt vitae seu opera charitatis, quippe haec sequuntur et constituunt ipsum statum regenerati. [2] Quod talia existant in regno vegetabili, est ex influxu mundi spiritualis; sed hoc nequaquam credere possunt illi qui naturae omnia tribuunt, et nihil Divino;

at qui tribuunt omnia Divino et nihil naturae, illis datur videre quod singula inde sint, nec solum quod inde sint, sed etiam quod singula correspondeant et quia correspondent, quod repraesentent;

et denique datur eis videre quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, ita quod Divinum in singulis sit, usque adeo ut quoque sit repraesentatio aeterni et infiniti, aeterni ex propagatione usque in aeternum, infiniti ex multiplicatione seminum in infinitum; tales conatus nusquam inexistere potuissent singulis in regno vegetabili nisi continue influeret Divinum; ex influxu est conatus, ex conatu est vis, et ex vi effectus; [3] qui naturae tribuunt omnia, dicunt quod talia fructibus et seminibus indita sint in prima creatione, et quod ex vi inde accepta ex se {1} postea in talia ferantur, sed illi non considerant quod subsistentia sit perpetua existentia, seu simile, quod propagatio sit perpetua creatio; nec considerant quod effectus sit continuum causae, et quod cessante causa (c)esset effectus, et inde quod omnis effectus absque influxu causae continuo, momento pereat; tum nec considerant quod inconnexum ab omnium primo, consequenter a Divino, momento in nihilum cadat, prius enim continue erit in posteriore, ut posterius sit; [4] si illi qui naturae omnia tribuunt et Divino tam parum ut vix aliquid, considerarent illa, potuissent etiam agnoscere quod omnia et singula in natura repraesentent talia quae in spirituali mundo sunt, proinde quae in regno Domini, ubi Divinum Domini proxime repraesentatur; inde dictum est quod influxus sit ex spirituali mundo, sed intelligitur quod influxus sit per spiritualem mundum a Divino Domini; causa quod homines naturales talia non considerent, est quia non volunt agnoscere, sunt enim {2} in terrestribus et corporeis et inde in vita amorum sui et mundi, proinde in prorsus inverso ordine respective ad illa quae sunt mundi spiritualis seu caeli, et ex inverso statu videre talia, impossibile est, quae enim infra sunt, vident ut superiora, et quae supra sunt, ut inferiora;

quapropter etiam tales in altera vita cum apparent in luce caeli, apparent capite deorsum et pedibus sursum. [5] Quis eorum est qui dum videt flores in arbore, et in reliquis germinibus, considerat quod eorum quasi laetificatio sit, quod nunc fructus aut semina producant? vident quod flores praecedant, et continuentur usque dum initiamenta fructus vel seminis in suo sinu habent, ac sic traducant succum suum in illa; si aliquid de renascentia seu regeneratione hominis scirent, aut potius si scire vellent, ex similitudine quoque repraesentativum status hominis ante regenerationem (o)in floribus illis viderent, quod nempe homo tunc ex bono intelligentiae et sapientiae similiter floreat, hoc est, in interiore laetitia sit, inque pulchritudine, quia tunc in nisu implantandi illa, nempe bona intelligentiae et sapientiae, vitae, hoc est, faciendi fructus; quod ille status talis sit, nec sciri potest quia quid interior laetitia et quid interior pulchritudo, quae repraesentantur, prorsus non scitur ab illis qui solum in laetis amoris mundi et in jucundis amoris sui sunt; illa laeta et haec jucunda faciunt ut illa appareant illaeta et injucunda, usque adeo ut aversentur illa, et cum aversantur illa, etiam rejiciunt sicut quoddam nauci aut sicut quoddam nihili, consequenter negant illa, et simul tunc {3} quod spirituale et caeleste sit aliquid;

inde nunc est insania saeculi quae creditur sapientia.

@1 i ita$ @2 i ipsi$ @3 i etiam negant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church