Arcana Coelestia (Elliott) n. 3974

Previous Number Next Number See English 

3974. `Da feminas meas': quod significet quod affectiones veri ejus essent; `et natos meos' quod significet etiam vera inde, constat a significatione feminarum seu mulierum quod sint affectiones veri, mulier ejus `Leah' affectio veri externi, et `Rachel' affectio veri interioris, de {1}quibus saepius supra; et a significatione `natorum' quod sint vera inde; per `filios' enim significantur vera n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, per `natos {2}nempe ex feminis' vera inde. Apud antiquos statutum fuit quod feminae quae darentur servis, essent domini apud quem servirent, et quoque nati ex illis, ut constare potest apud Mosen, Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit liber gratis: si dominus ejus dederit ei mulierem, et peperit ei filios aut filias, mulier et nati ejus erunt domini illius, et ille exibit cum corpore suo, Exod. xxi 2, 4;

{3}hoc quia statutum fuit etiam in Antiqua Ecclesia, et ind enotum Labani, ideo vindicabat sibi et feminas et natos Jacobi, ut patet in capite seq. xxxi, Laban dixit ad Jacobum, Filiae, filiae meae, et filii, filii mei, et grex, grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc illud, vers. 43;

hoc quia novit Jacob, dicit {4}ad Labanem, `Da feminas meas et natos meos'; sed per statutum illud de quo apud Mosen in loco citato, repraesentabatur jus {5}interni seu rationalis hominis in bona et vera externi seu naturalis, quae sibi comparavit; per `servum' enim repraesentabatur verum naturalis quale est in principio antequam vera genuina insinuantur; verum quod in principio, non est verum sed apparet ut verum, at usque inservit pro medio introducendi genuina vera et bona, ut prius ostensum;

quapropter cum bona et vera per illud seu ejus servitium insinuata sunt, tunc illud dimittitur, et retinentur genuina sic comparata;

repraesentationis hujus causa illa lex de servis lata est. [2] At quod Jacobum attinet, non erat servus emptus, sed ex familia illustriore quam Laban; ipse, nempe Jacob, emit sibi filias Labanis, ita quoque natos ex illis, per servitium suum, erant enim illi pro mercede'; quapropter Laban non congrue de his sentivit; et praeterea per `servum Hebraeum' significabatur verum quod inservit introducendis bonis et veris genuinis', et per {6}mulierem ejus affectio boni naturalis; aliter per Jacobum; per illum repraesentatur bonum veri naturalis, {7}et per `feminas ejus' affectiones veri; per `Labanem' nec repraesentatur id quod per dominum in lege citata de servo Hebraeo, nempe rationale, sed bonum collaterale, n. 3612, 3665, 3778, quod tale est ut non sit bonum genuinum sed apparens ut genuinum, et inservit pro introducendis veris, n. 3665, 3690; quae sic Jacobi fuerunt. [3] Haec quae nunc allata sunt, quidem talia sunt ut non in captum nisi paucissimorum cadant, quia plerique non sciunt quid verum et bonum naturalis, et quod haec distincta sint a vero et bono rationalis; et minus, quod bona et vera non genuina, {8}et usque apparentia ut genuina, inserviant introducendis veris et bonis genuinis, cumprimis in principio regenerationis; sed usque quia haec sunt quae continentur in sensu interno horum verborum, et quoque in sensu interno sequentium de grege Labanis, ex quo Jacob sibi comparavit gregem, non reticenda sunt; forte erunt qui capiunt; qui in desiderio talia sciendi sunt, hoc est, qui in affectione boni et veri spiritualis, illi in talibus illustrantur {9}. @1 qua$ @2 i autem$ @3 quale etiam Laban vindicavit$ @4 i hic$ @5 A d interni and i interioris$ @6 foeminas illorum affectiones$ @7 perque$ @8 sed$ @9 i a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church