3576. `Et benedixit illi: quod significet conjunctionem ita, constat ex significatione `benedici' quod sit conjunctio de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565. Ex singulis his quae de Esavo et Jacobo dicuntur, constare potest quod {1}rationalis bonum se intime conjunxerit cum bono naturalis, et per bonum ibi cum vero; `Jishak' enim repraesentat rationale quoad bonum, `Rebecca' rationale quoad verum, `Esau' bonum naturalis, et `Jacob' verum ejus; quod rationale quoad bonum, quod est `Jishak,' se conjunxerit intime cum bono naturalis quod est `Esau,' et non cum vero naturalis quod est `Jacob' nisi mediate, patet ex eo quod Jishak in mente habuerit Esavum cum benedictionem dixit ad Jacobum, {2}nec de Jacobo tunc cogitaverit, sed de Esavo; qui benedictionem dicit, benedicit illi de quo cogitat, non tunc illi de quo non cogitat; omnis benedictio exit ab interiore; quae ore pronuntiatur, in se ex velle et cogitare (x)benedicentis vitam habet, {3}inde essentialiter est ejus cui vult et de quo cogitat; qui excipit illam, et sic facit illam {4}suam, est sicut quod furatum quod alteri restituendum; quod Jishak cum benedixit, de Esavo cogitaverit et non de Jacobo, constare potest ex omnibus et singulis quae praecedunt, ut ex vers. 18, 19, ubi Jishak dixit ad Jacobum, `Quis tu fili mi? et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus'; ex vers. 21-23, Dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso et palpabo te fili mi, an tu is filius meus Esau, si non'; et postquam palpavit illum, dixit, `Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi, et non agnovit illum'; tum ex vers. 24, `Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego'; et tandem cum osculabatur illum, `Odoratus est odorem vestium illius,' nempe Esavi, et cum tunc {5}benedicebat, dixit, `Vide, odor filii mei'; inde constat quod per filium cui benedixit, non alius intellectus sit quam Esau; quare etiam cum ab Esavo audivit quod {6}fuisset Jacob, `horruit Jishak horrore magno valde,' vers. 33, `Et dixit, Venit frater tuus in fraude, vers. 35, quod autem Jacob retinuerit benedictionem, secundum illa quae dicuntur vers. 33-37, est quia verum per `Jacobum' repraesentatum quoad tempus apparenter dominaturum esset, ut supra aliquoties ostensum; [2] at post exactum reformationis et regenerationis tempus, tunc ipsum bonum quod intime latuit et inde disposuit omnia et singula quae apparuerunt esse veri seu quae verum sibi tribuerat, prodit et palam dominatur; quae significantur per illa quae Jishak ad Esavum dixit, `Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo,' vers. 40; quorum sensus internus est quod quamdiu conjungitur verum bono, sit bonum inferiore loco {7}quoad apparentiam, sed quod priore loco erit; et tunc erit rationalis conjunctio cum bono naturalis, et per hoc cum vero; ac ita verum fiet boni; proinde tunc `Esau' repraesentabit ipsum bonum naturalis et `Jacob' ipsum verum ejus, conjuncta rationali; ita in supremo sensu Divinum Naturale Domini, `Esau' quoad Divinum Bonum, et `Jacob' quoad Divinum Verum ibi. @1 Rationale quoad$ @2 nec aliud tunc cogitaverit quam$ @3 et essentialiter ejus est$ @4 i ut$ @5 benedixit$ @6 esset$ @7 ad$