Arcana Coelestia (Elliott) n. 3686

Previous Number Next Number See English 

3686. `Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui': quod significet praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem, {1}constat a significatione `videre' hic quod sit praevidentia et providentia, de qua n. 2837, 2839; ex repraesentatione `Esavi' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Naturalis, de qua prius; ex significatione `filiarum Canaanis,' hic filiarum Heth, quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622; et ex significatione `[malae] in oculis Jischaki patris sui' quod sit non conducere ad conjunctionem, nempe per naturalis bonum quod {2}Esau, cum rationalis bono quod {3}`Jischak'; inde patet quod per illa verba significetur praevidentia et providentia Domini quod affectiones veri illius, quia non ex genuino, non conducerent ad conjunctionem: haec quomodo se habent, constare potest ab explicatione ad cap. xxvi vers. 34, 35, ubi agitur de filiabus Heth quas Esau sibi acceperat mulieres; et ad cap. xxvii vers. 46, ubi agitur de Jacobo quod `non ex filiabus Canaan sumeret sibi mulierem': quod per `filias Canaan' hic significentur affectiones veri ex non genuino, et supra per `filias Canaan' affectiones falsi et mali, n. 3662, 3683, inde est quia Hittaei fuerunt in terra Canaane ab Ecclesia gentium, non ita in falso et malo sicut gentes aliae ibi, ut Canaanaei, Emoraei et Perizzaei; inde etiam per Hittaeos repraesentata est Ecclesia spiritualis Domini apud gentes, n. 2913, 2986. [2] Quod Antiquissima Ecclesia quae caelestis et ante diluvium, fuerit in terra Canaane, videatur n. 567; et quod Ecclesia Antiqua, quae post diluvium, {4}etiam ibi, praeter in pluribus aliis regnis, n. 1238, 2385; inde ortum, quod omnes gentes ibi, et quoque omnes terrae ibi, et omnes fluvii ibi, induerint repraesentativa; nam antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per omnia objecta quae videbant, perceperunt talia quae sunt regni Domini, n. 920, 1409, 2896, 2897, 2995, ita quoque per terras et fluvios ibi; [3] illa repraesentativa post illorum tempora permanserunt in Ecclesia Antiqua, ita quoque repraesentativa locorum ibi; Verbum in Antiqua Ecclesia, de quo n. 2897-2899, etiam nomina locorum repraesentativa inde habuit, sicut etiam Verbum post illorum tempus, quod Moses et Prophetae vocatur; et quia ita erat, Abraham jussus est ut illuc iret, et ei promissio facta, {5}ut posteri ejus possiderent illam terram, et hoc non ideo quia reliquis gentibus meliores {6}erant, erant enim inter omnium pessimos, n. 1167, 3373, sed ut per illos Ecclesia repraesentativa institueretur, in qua nihil reflectebatur super {7}personas, ac super loca, sed super res quae repraesentabantur, n. 3670, et sic quoque {8}nomina Antiquissimae Ecclesiae, et Antiquae, retinerentur. @1 constare potest$ @2 i est$ @3 ex Jischaki but latter altered to Jischak$ @4 after regnis$ @5 quod$ @6 essent$ @7 personam I$ @8 retinerentur nomina antiquissimae Ecclesiae, et postea antiquae, quid repraesentarent et significarent, nota.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church