Arcana Coelestia (Elliott) n. 9296

Previous Number Next Number See English 

9296. `Et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro': quod significet cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob regenerationem et plenariam liberationem a damnatione, constat ex significatione `festi' quod sit cultus Domini et gratiarum actio, de qua supra n. 9286, 9287, 9294, ita cultus ex grato animo; ex significatione `collectionis' cum de implantatione veri in bono dicitur, quod sit ipsa implantatio boni; ex significatione `exitus anni' quod sit finis operum; et ex significatione `in colligendo te opera tua ex agro quod sit fruitio et usus omnium quae implantata sunt bono; per `opera' enim significantur non solum ea quae agri {1} sunt sed etiam quae vineae et oliveti, ita quae fructus terrae, ut {2} patet a descriptione hujus festi {3} apud Moschen, Festum tabernaculorum facies tibi septem diebus, cum collegeris de area tua et de torculari tuo; et benedicet tibi Jehovah Deus tuus in omni proventu tuo, et in omni opere manuum tuarum, Deut. xvi 13, 15:

et alibi, In quintodecimo die mensis septimi, cum collegeritis fructum terrae, feriabimini festum Jehovae septem dies, Lev. xxiii 39. [2] Quia per hoc festum significatur cultus Domini ex grato animo propter implantationem boni, et sic propter plenariam liberationem a damnatione, primum hic explicabitur quid sit implantatio boni: prius passim ostensum est quod homini sint binae facultates vitae, nempe intellectus et voluntas, et quod intellectus dicatus sit receptioni veri ac voluntas dicata receptioni boni; sunt enim bina ad quae omnia {4} in universo tam caelo quam mundo {5} se referunt, nempe verum et bonum {6}; inde (o)etiam patet quod bina illa faciant vitam hominis, et quod vitam ejus novam verum fidei et bonum {7} charitatis, et quod nisi utrumque implantatum fuerit {8} homini, non ei vita nova sit; quomodo verum quod fidei (o)inseminatur et implantatur (o)homini, notum est in Ecclesia, sed nondum bene quomodo bonum quod charitatis; homo cum infans est, recipit tunc {9} bonum a Domino, quod bonum est bonum innocentiae quale est infantibus; hoc bonum facit initiamentum novae voluntatis apud hominem, et crescit succedente aetate secundum vitam innocentiae cum sodalibus, ac secundum vitam probitatis et oboedientiae erga parentes et magistros, sed plus apud illos qui postea se regenerari patiuntur; hoc praevidet Dominus (c)et secundum statum vitae sequentis providet, nam Dominus in omni praesenti praevidet malum et providet bonum, et hoc a primo stamine vitae usque {10} in aeternum; postea cum homo adolescit ac incipit cogitare ex se, quantum tunc aufertur a jucundis amorum sui ac mundi, tantum novum illud voluntarium seu initiamentum novae voluntatis clauditur, et quantum non ab illis jucundis aufertur, tantum illud aperitur et quoque perficitur. [3] Sed quomodo id perficitur per implantationem veri, nunc dicetur: novum illud voluntarium, quod est ex bono innocentiae, est habitaculum per quod Dominus intrat apud hominem, (c)et excitat hominem ad velle bonum, et ex velle facere bonum; is influxus tantum operatur apud hominem quantum is desistit a malis; inde ei facultas sciendi, appercipiendi, reflectendi, ac intelligendi vera et bona moralia et civilia secundum jucundum usus; postea influit Dominus per bonum illud in vera doctrinae Ecclesiae quae apud hominem, et ex memoria evocat talia quae inserviunt usui vitae, et haec implantat bono ac perficit illud; inde est quod bonum apud hominem prorsus sit secundum usum vitae; si usus vitae pro proximo est, hoc est, pro bono concivis, patriae, Ecclesiae, caeli, ac pro Domino, tunc bonum illud est bonum charitatis, at si usus vitae est solum pro se et pro mundo, tunc clauditur id initiamentum novae voluntatis, ac infra illud formatur voluntarium ex malis amorum sui et mundi, ac inde intellectuale a falsis; hoc voluntarium est clausum supra et apertum infra, hoc est, clausum ad caelum et apertum ad mundum; ex his patet quomodo vera implantantur bono et formant illud; tum quoque quod homo cum in bono est, sit in caelo apud Dominum, nam, ut supra dictum est, nova voluntas, ubi bonum charitatis, est habitaculum Domini, proinde caelum apud hominem; et novum intellectuale inde est quasi tabernaculum per quod introitus et exitus. [4] Talia in communi et in particulari repraesentata sunt per hoc festum, quod festum collectionis fructuum terrae, et festum tabernaculorum dictum {11} est; quod ita sit, patet ex institutione hujus festi, de qua ita apud Moschen, In quintodecimo die mensis septimi, cum collegeritis {12} fructum terrae, feriabimini festum Jehovae septem dies; in die primo sabbatum, (o)et in die octavo sabbatum; et accipietis vobis in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem dies; in tabernaculis habitabitis septem dies; omnis indigena Israelis habitabunt in tabernaculis; ut sciant generationes vestrae quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israelis, cum eduxero eos e terra Aegypti, Lev. xxiii 39-44:

et alibi, Festum tabernaculorum facies tibi septem dies, cum collegeris de area tua et de torculari tuo; laeteris in festo illo, tu, filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et Levita, et peregrinus, et orphanus, et vidua, qui in portis tuis; et omnino laetus eris, Deut. xvi 13-(x)15;

[5] quod status boni implantati per verum a Domino, ita status caeli apud hominem, per hoc festum repraesentatus sit {13}, patet a sensu interno omnium quae ibi memorantur; in eo enim sensu per diem (x)quintum decimum mensis septimi significatur finis status prioris, et principium status novi; (o)quod (x)quintum decimum id sit, videatur n. 8400, (o)et quoque septimum, n. 728, 6508, 8976, 9228; per fructum terrae qui tunc collectus significatur bonum charitatis, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847, 3146, (x)7690, 7692; simile {14} et collectionem ex area et {15} torculari, frumentum enim quod (o)est areae est bonum veri, n. 5295, 5410, vinum quod torcularis est verum ex bono, n. 6377, et oleum quod etiam est torcularis est bonum ex quo verum {16}, n. 886, 3728, 4582, (x)4638; per sabbatum primo die et per sabbatum octavo die significatur conjunctio veri cum bono, et reciproce boni cum vero; quod sabbatum sit conjunctio veri et boni {17}, n. 8495, 8510, 8890, 8893, 9274; (o)quod octavus dies etiam dictus sit sabbatum, est quia per octavum significabatur principium novi status, n. 2044, 8400 fin.; [6] per fructum arboris honoris, quem die primo acciperent, significabatur {18} festivitas et gaudium propter bonum implantatum, (o)quapropter sequitur ut laetemini coram Jehovah, per spathas palmarum vera interna {19} illius boni, n. 8369, per ramum arboris densae (o)seu implexae vera boni exteriora {20} (o)seu scientifica, n. 2831, 8133, et per salices (x)torrentis vera {21} adhuc exteriora, quae sensualium (o)corporis, per tabernacula in quibus septem dies habitarent significatur sanctum amoris a Domino {22}, et reciproce in Dominum, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 3391, 4391, 4599, et quod sit sanctum unionis, n. 8666; per indigenam Israelis significantur qui in bono charitatis, ita quoque abstracte bonum illud, n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 6426, (x)7957; per laetitiam omnium tunc significabatur gaudium quale illis qui in bono {23} a Domino, ita quale illis qui in caelo, nam qui in bono charitatis est a Domino, is in caelo est apud Dominum; haec sunt propter quae illud festum. @1 quae messis$ @2 i quoque$ @3 i alibi$ @4 i et singula$ @5 tam mundo quam coelo$ @6 Before ad quae$ @7 quod fidei erit, et bonum quod$ @8 sit$ @9 primo$ @10 hominis$ @11 vocatum$ @12 colligeritis IT$ @13 fuerit$ @14 similiter$ @15 i ex$ @16 pariter vinum et oleum quae torcularis; vinum est verum ex bono, n. 6377, et oleum bonum ex quo verum$ @17 boni et veri conjunctio$ @18 significatur$ @19 After boni,$ @20 externa IT$ @21 i boni$ @22 Domini$ @23 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church