Arcana Coelestia (Elliott) n. 9295

Previous Number Next Number See English 

9295. Quod secundum hoc festum, quod vocatum est festum messis primitiarum operum, tum primitiarum tritici, ut et festum septimanarum, significet implantationem veri in bono, constat ex ejus institutione, de qua ita apud Moschen, Dic ad filios Israelis, Quando veneritis in terram quam Ego dans vobis, et messueritis (x)messem ejus, adferetis manipulum {1} primitiarum messis vestrae ad sacerdotem, qui motitabit manipulum coram Jehovah in beneplacitum vestri; a crastino sabbati motitabit illum sacerdos; et facietis in die illo filium agni in holocaustum, tum minham et libamen: panem vero vel spicam tostam vel virentem non comedetis usque ad diem illum hunc: deinde numerabitis vobis a crastino sabbati, a die quo attulistis manipulum motitationis, septem sabbata integra erunt, usque ad crastinum sabbati septimi numerabitis quinquaginta dies, et offeretis munus novum Jehovae; de habitationibus vestris offeretis panem motitationis, fermentatus coquetur, primitias, Jehovae; offeretis praeter panem septem agnos, unum juvencum, et duos arietes, in holocaustum, cum (o)eorum minha et libamine {2}, Lev. xxiii 10-21; Deut. xvi 9-12. [2] Quid {3} singula haec significant, non nisi quam a sensu (o)eorum interno sciri potest; in eo sensu semina quae seminantur in agro sunt vera fidei quae implantantur bono; per messem significatur maturescentia quando bona inde, nam triticum et hordeum sunt bona, et spica (o)sive arista in qua illa sunt vera ita adjuncta bonis; manipulus est talium series et collectio, nam vera manipulatim disposita sunt; motitatio est vivificatio, vera enim non prius viva sunt apud hominem quam cum in bono sunt; sacerdos qui manipulum motitabat, hoc est, qui bona veri vivificabat, repraesentabat Dominum, nam ab Ipso omne vitae; quod hoc factum sit crastino sabbati, significabat sanctum conjunctionis boni et veri {4}; quod prius non licuerit panem, spicam tostam, aut spicam virentem edere, significabat vitam boni et ejus appropriationem non prius {5}; panis est bonum amoris, spica tosta est bonum charitatis, spica virens est bonum veri, et edere est appropriare; quod inde septem sabbata numerarentur usque ad festum, quod fiebat inde {6} quinquagesimo die, significabat plenariam implantationem veri in bono usque ad primum status novi; panis fermentatus qui tunc offerebatur significabat bonum tunc nondum plene purificatum; motitatio ejus significabat vivificationem; holocaustum ex agnis, juvenco, arietibus, cum minha et libaminibus, significabant cultum Domini ex illius boni quali; haec sunt quae significantur per hoc festum, et per illa quae {7} peragebantur; ex quibus patet quod secundus status liberationis a damnatione, qui erat status implantationis veri in bono, {8} significatus fuerit. [3] Quia festum hoc vocatum est festum primitiarum messis, sciendum est quid messis in Verbo significat: `ager, in quo messis,' in lato sensu significat totum humanum genus, seu totum mundum, in minus lato sensu Ecclesiam, in strictiore sensu hominem Ecclesiae, et in adhuc strictiore bonum quod in homine Ecclesiae, nam hoc recipit vera fidei sicut ager semina; ex significatione `agri' patet quid significat `messis,' quod nempe in latissimo sensu statum totius generis humani quoad receptionem boni per verum, in minus lato sensu statum Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono, in strictiore sensu statum hominis Ecclesiae {9} quoad illam receptionem, et in adhuc strictiore sensu statum boni quoad receptionem veri, ita implantationem veri in bono. [4] Ex his constare potest quid per `messem' significatur in sequentibus his locis, ut apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus; semen sunt filii regni; zizania sunt filii illius mali; inimicus qui seminat illa est diabolus; messis vero (x)consummatio saeculi, messores autem sunt angeli, xiii 37-39;

`bonum semen' sunt vera fidei a Domino, `Filius hominis' est Dominus quoad vera Ecclesiae, `mundus, qui est ager,' est totum genus humanum, `filii regni, qui sunt semen,' sunt vera fidei Ecclesiae, `filii regni mali, qui sunt zizania,' sunt falsa fidei Ecclesiae, `diabolus, qui inimicus et seminat ea,' est infernum, `consummatio saeculi, quae messis,' est ultimus status Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono, `angeli, qui messores,' sunt vera a Domino; quod talia per illa Domini verba significentur, constare potest ex sensu eorum interno, de quo passim in explicationibus; ex illis {10} quoque patet quomodo Dominus {11} cum fuit in mundo, locutus est, quod nempe per significativa, ob causam ut Verbum non solum {12} esset pro mundo {13} sed etiam pro caelo: [5] in Apocalypsi, Angelus exivit e templo clamans voce magna ei qui super nube sedebat, Mitte falcem tuam et mete, quia venit tibi hora metendi, quia arefacta est messis terrae; misit itaque sedens super nube falcem suam in terram, et demessa est terra, xiv 15, 16;

`messis' hic quoque pro ultimo statu Ecclesiae quoad receptionem verorum fidei in bono: apud Joelem, Luxerunt sacerdotes ministri Jehovae, devastatus est ager, luxit terra quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores super tritico et super hordeo, eo {14} quod perierit messis agri, i 9-11;

describitur hic vastatio Ecclesiae quoad vera fidei et bona charitatis (o)per talia quae sunt agri, vineae, et oliveti; ipsa Ecclesia est `ager,' et status ejus ultimus, qui a Domino vocatus est {15} consummatio saeculi, est `messis': [6] apud eundem, Emittite {16} falcem, quia maturuit messis; venite, descendite, quia plenum est torcular, exundant lacus, eo quod magna malitia eorum, iv 13 [A.V. iii 13];

etiam hic per `messem' significatur (o)consummatio saeculi seu ultimus status Ecclesiae devastatae: apud Jeremiam, Exscindite seminantem e Babele, et prehendentem falcem in tempore messis, l (x)16:

apud eundum, Filia Babelis sicut area, tempus ad triturandum eam, adhuc parum cum venit tempus messis, li 33;

`tempus messis' pro ultimo statu Ecclesiae ibi: apud Esaiam, Ejulate (x)naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus ut non domus, nec intret quisquam; silent habitatores insulae, mercator Zidonis, transiens mare, impleverunt te, et per aquas multas semen Schichoris, messis Nili, proventus illius, ut esset mercatura gentium, xxiii 1-3;

[7] sancta Ecclesiae quae hic describuntur, nemo sciri potest nisi ex sensu interno; quisque scit quod sancta caeli et Ecclesiae ubivis in Verbo sint, et quod inde Verbum (t)sanctum sit; in sensu litterae tibi agitur de mercatura Tyri et Zidonis, quae non sancta sunt absque sensu interiore sancto; quid autem in hoc {17} sensu significant, patet si {18} evolvuntur; `naves Tharschischi' sunt doctrinalia veri et boni, `Tyrus et Zidon' sunt cognitiones boni et veri, {19} `(o)non domus ut non intret quisquam' est quod non amplius bonum cui verum implantari possit, `habitatores insulae qui silent {20} sunt bona remotiora {21}, `semen Schichoris' est verum scientificum, `messis Nili, proventus illius' est inde bonum extra Ecclesiam. @1 i primulum IT$ @2 libaminibus$ @3 Quod IT$ @4 veri et boni$ @5 After boni but d$ @6 abinde$ @7 tunc$ @8 i per hoc festum et per illa quae tunc fiebant,$ @9 i in particulari$ @10 his$ @11 i in Verbo etiam Ipse$ @12 modo$ @13 genere humano seu mundo but d seu mundo$ @14 et IT$ @15 per agrum, ultimus ejus status qui a Domino vocatur$ @16 Immittite IT$ @17 eo$ @18 cum$ @19 i ibi$ @20 d qui silent i quae silent$ @21 i et quae externi hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church