Arcana Coelestia (Elliott) n. 9294

Previous Number Next Number See English 

9294. `Et festum messis primitiarum operum [tuorum], quae seminaveras in agro': quod significet cultum Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono, constat ex significatione `festi' quod sit cultus Domini et gratiarum actio, de qua supra n. 9286, 9287, ex significatione `messis' quod sit fructificatio veri, ita implantatio ejus in bono, ex significatione `primitiarum' seu principiorum `operum' quod sint quae sunt {1} ultimum instructionis (c)et primum vitae, de qua sequitur, ex significatione `seminare' quod sit instruere, de qua n. 9272, et ex significatione `agri' quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua n. 2971, 3500, 3766, 7502, 9139, 9141; ex quibus patet quod per `festum messis primitiarum operum, quae seminaveras in agro' significetur cultus Domini et gratiarum actio propter implantationem veri in bono. [2] Quod haec per hoc festum significentur, constat {2} ex illis quae supra n. 9286 dicta sunt, quod nempe tria festa instituta fuerint propter liberationem hominis a damnatione, ita propter regenerationem, nam per regenerationem {3} liberatur homo ab inferno ac introducitur in caelum, quapropter primum festum, quod festum azymorum dictum est, significat purificationem a falsis; hoc itaque festum significat implantationem veri in bono, et tertium festum implantationem boni; cum enim (t)homo regeneratur, tunc primum purificatur {4} a falsis quae ex malo amorum sui et mundi, quod fit per id quod instruatur de malo, de inferno, et de damnatione, tum de bono, de caelo, et de felicitate aeterna, et quod sic se detineri patiatur a faciendis, volendis, et cogitandis malis; quando humus sic praeparata est, tunc inseminantur vera (o)fidei, nam non prius ea {5} recipiuntur; sed vera quae inseminantur implantanda sunt in bono, quoniam alibi non humum habent nec alibi radicem figere possunt; implantantur in bono cum homo vult verum, amat illud, et facit illud; hic status regenerationis (o)seu liberationis a damnatione significatur per hoc festum, quod vocatur `festum messis primitiarum operum'; `messis' enim significat vera producentia bonum. [3] Quando vera implantata sunt in bono, tunc homo non amplius per vera sed per bonum ducitur a Domino, quod fit cum (o)is vult bonum et facit bonum ex affectione amoris, hoc est, ex charitate; hic status regenerationis (o)seu liberationis a damnatione significatur per tertium festum, quod vocatur festum collectionis. [4] Haec tria festa etiam vocata sunt festum Paesach, festum septimanarum, et festum tabernaculorum, de quibus videatur Exod. xxxiv 18-22; Lev. xxiii 1-fin.; Deut. xvi 1-fin. Similia quae per tria haec festa {6} repraesentata sunt per eductionem filiorum Israelis e terra Aegypti, per introductionem eorum in terram Canaanem, et per habitationem ibi; simile enim per eductionem filiorum Israelis e terra Aegypti repraesentatum est quod per primum festum, quod Paesach nominatum est; quod ita sit, videri potest ex illis quae de Paesach, n. 7093 fin., 7867, 7995, ostensa sunt, nam eductio filiorum Israelis, propter quam id festum institutum est, significabat liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis, a quibus infestati, n. 7240, 7317, 9197. [5] Simile autem per introductionem filiorum Israelis in terram Canaan repraesentatum est quod per hoc secundum festum, quod festum {7} primitiarum operum, ut et festum septimanarum vocatum est, nempe implantatio veri in bono; terra enim Canaan est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 1607, 3038, 3481, 3686, 3705, 4240, 4447, 4517, 5136, 6516, et {8} filii Israelis, (o)abstracte a personis, sunt vera spiritualia, n. 5414, 5879, 5951 {9}. [6] Simile etiam per habitationem filiorum Israelis in terra Canaane repraesentatum est quod per tertium festum, quod festum collectionis fructuum {10} terrae, et collectionis ex area et torculari, tum festum tabernaculorum vocatum est, nempe implantatio boni et sic vita in caelo. Ex his nunc patet cur tria festa instituta fuerint, quod nempe propter eductionem humani generis, quod vult recipere novam vitam a Domino, ex inferno, (c)ac introductionem eorum in caelum; et hoc a Domino per Adventum Suum in mundum. @1 After vitae$ @2 patet$ @3 i enim$ @4 i ille$ @5 vera$ @6 i etiam$ @7 i messis$ @8 nam$ @9 i , et terra Canaan est Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 1607, 3038, 3481, 4240, 4447, 6516$ @10 fructus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church