Arcana Coelestia (Elliott) n. 9293

Previous Number Next Number See English 

9293. `Et non videbuntur facies Meae vacue': quod significet receptionem boni ex misericordia et gratiarum actionem, constat ex significatione `facierum Jehovae' quod sint bonum, misericordia, pax, de qua n. 222, 223, 5585, 7599, et ex significatione `non videri {1} vacue' seu non absque munere, quod sit testificatio ob receptionem boni et gratiarum actio, nam munera quae offerebantur Jehovae significabant talia quae ab homine ex corde offeruntur Domino et acceptantur a Domino; (s)se habet cum muneribus sicut cum quibusvis factis hominis; facta hominis sunt modo gestus, et abstracte a voluntate spectata sunt solum motus varie formati et quasi articulati, non absimiles motibus machinae, ita, {2} inanimati; sed (o)facta una cum voluntate spectata non sunt tales motus sed sunt formae voluntatis coram oculis ostensae, nam facta non aliud sunt quam testificationes talium quae voluntatis sunt; et etiam {3} ex voluntate animam seu vitam suam habent; quapropter {4} de factis simile quod {5} de motibus dici potest, nempe quod nihil in factis vivat praeter voluntatem, sicut nihil in motibus praeter conatum; quod ita sit, etiam novit {6} homo, nam qui intelligens est, non ad facta hominis attendit sed solum ad voluntatem, ex qua, per quam, et propter quam, facta existunt; immo qui sapiens est vix facta videt sed in factis quale et quantum (x)voluntatis; similiter se habet cum muneribus, quod in illis voluntas spectetur a Domino; inde est quod per `munera Jehovae,' hoc est, Domino oblata, significentur talia quae sunt voluntatis seu cordis; voluntas hominis est quae (x)vocatur `cor' in Verbo {7}; ex his (o)quoque (m)patet quomodo intelligendum quod quisque secundum facta sua aut opera sua accepturus sit judicium in altera vita, Matth. xvi 27, quod nempe secundum illa quae cordis et inde vitae.(n)(s) [2] Quod talia per `munera (o)Jehovae oblata' significentur, patet {8} ex Verbo, ut apud Davidem, Sacrificium et munus non voluisti; holocaustum et sacrificium peccati non petiisti; facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi, Ps xl 7, 9 [A.V. 6, 8]:

apud Moschen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum et Dominus dominorum, Qui non acceptat facies, et non accipit munus, Deut. x 17:

et apud Matthaeum, Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinques ibi munus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum, v (x)23, 24;

inde patet quod `munera Domino oblata {9}' fuerint testificationes talium quae {10} corde offeruntur, {11} quae sunt fidei et charitatis {12}; `reconciliari fratri' est charitas erga proximum: [3] {13} apud eundem, Venerunt sapientes ex orientalibus, et Domino nato obtulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, ii [1,] 11;

per `aurum, tus, et myrrham' significantur omnia quae boni amoris et fidei sunt in Dominum, `aurum' quae boni amoris, `tus' quae boni fidei {14}, et `myrrha' quae utriusque in externis; quod sapientes ex orientalibus {15} obtulerint illa, erat quia in orientalibus {16} apud quosdam {17} ex antiquis temporibus permansit scientia et sapientia veterum, quae fuit in illis quae in mundo et super tellure intelligere {18} et videre caelestia et Divina; nam notum antiquis fuit quod omnia corresponderent et repraesentarent, (c)ac inde significarent, ut patet etiam a gentilium antiquissimis libris et monumentis; inde erat {19} quod (o)sciverunt aurum, tus, et myrrham significavisse {20} bona quae offerenda Deo; sciverunt etiam ex propheticis suis, quae (x)fuerunt Antiquae Ecclesiae {21}, de quibus {22} n. 2686, quod Dominus in mundum venturus esset, et quod tunc apparitura illis stella, de qua etiam Bileamus, qui quoque ex filiis orientis erat, prophetavit, Num. xxiv 17, videatur n. 3762; (m)`stella' etiam significat cognitiones boni et veri {23} interni, quae a Domino, n. 2495, 2849, 4697:(n) [4] apud Davidem, Reges Tharschisch et insularum munus adducent, reges Schebae et Sebae donum afferent, et incurvabunt se omnes reges, et omnes gentes servient Ei, Ps lxxii 10, 11;

haec de Domino dicta sunt; per `munus adducere' et `(x)donum' afferre' significatur bonum amoris et fidei; nam `Tharschisch' significat doctrinalia amoris et fidei {24}, n. 1156, `Scheba et Seba' {25} cognitiones boni et veri, n. 1171, 3240, `reges' {26} vera Ecclesiae, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et {27} `gentes' bona Ecclesiae, n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 8771; inde patet quid intelligitur per quod `incurvabunt se omnes reges, et omnes gentes servient': [5] apud Esaiam, Annuntiabunt gloriam Meam in gentibus, tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super raedis cameratis, et super mulis, et super (x)veredariis, ad montem sanctitatis Meae Hierosolymam, quemadmodum adducunt filii Israelis munus in vase mundo domum Jehovae, lxvi 19, 20;

qui sensum internum Verbi non scit credere potest quod haec de Judaeis dicta sint et quod illi sic ad Hierosolymam a gentibus adducerentur; sed sunt bona amoris et fidei in Dominum quae ita prophetice describuntur et quae per `munus' intelliguntur; `equi,' `currus,' `raedae cameratae,' `muli,' et `veredarii,' super quibus adducendi, sunt (o)intellectualia, doctrinalia, et scientifica veri et boni, ut patet (c)a significatione illorum, ut `equorum,' n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6401, 6534, 8029, 8146, 8148, (o)et ex significatione `curruum,' n. 5321, 5945, 8146, 8148, 8215, et ex significatione `mulorum,' n. 2781: [6] {28} apud Malachiam, Sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos sicut aurum et sicut argentum, ut sint adferentes Jehovae munus in justitia; tunc suave erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi, et juxta annos priores, iii 3, 4;

quia per `munus oblatum Jehovae' significatur bonum amoris et fidei {29}, ideo dicitur quod sint `adferentes Jehovae (x)munus in justitia' et quod tunc `suave erit Jehovae munus'; `purificare filios Levi et defaecare illos sicut aurum et argentum significat purificationem boni et veri a malis et falsis; filii Levi {30} sunt qui in fide et charitate, ita qui ab Ecclesia spirituali, n. 3875, 4497, 4502, 4503, `Judah' est bonum amoris caelestis, ita qui in illo, n. 3654, 3881. @1 videre IT$ @2 i in se$ @3 inde quoque facta$ @4 quare$ @5 similiter ac$ @6 scit$ @7 nam cor est voluntas$ @8 i quoque$ @9 data$ @10 i ex$ @11 i nempe$ @12 charitatis et fidei$ @13 i similiter$ @14 i in internis$ @15 i venerint et$ @16 adhuc ibi$ @17 After temporibus$ @18 scire$ @19 quoque$ @20 significaverint$ @21 ex libris propheticis, quae fuerant in antiqua Ecclesia$ @22 i videatur$ @23 veri et boni$ @24 nam per Tharschisch significantur doctrinalia boni et veri$ @25 per Schebam$ @26 per reges$ @27 i quod$ @28 i Et$ @29 charitatis$ @30 agitur ibi de Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church