Arcana Coelestia (Elliott) n. 9292

Previous Number Next Number See English 

9292. `Quia in eo exivisti ex Aegypto': quod significet liberationem ab infestatione a falsis, constat ex illis quae de exitu filiorum Israelis `ex Aegypto, n. 7107, 7110, (x)7126, 7142, 7220, 7228, 7240, 7278, 7317, 8866, 9197, dicta et ostensa sunt, in quibus locis videri potest quod per commorationem filiorum Israelis {1} in Aegypto significata sit infestatio spiritualium, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, ab infernalibus {2}, et tutatio eorum a Domino, et quod per exitum illorum ex Aegypto significata sit {3} liberatio inde; quodque {4} propter illam rem Pascha, quod est {5} festum (m)azymorum, institutum fuerit {6}, de quo {7} videatur n. 7093 in., 7867, 7995.(n) @1 d filiorum Israelis i illorum$ @2 significetur infestatio illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis et ab infernalibus$ @3 significetur$ @4 et quod$ @5 seu$ @6 sit$ @7 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church