Arcana Coelestia (Elliott) n. 10110

Previous Number Next Number See English 

10110. `Ad implendum manum eorum': quod significet ad recipiendum Divinum Verum, constat ex significatione `implere manum' quod sit repraesentare Dominum, quoad Divinum Verum in caelis, ac communicativum et receptivum ejus ibi, de qua n. 10,076. Dicitur quod comedent sancta in quibus expiatum ad implendum manum eorum, et quod per illa significetur appropriatio boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis, (o)ita ad recipiendum Divinum Verum; [2] cum hoc ita se habet: omnium primum quod appropriatur homini est bonum, ac successive verum; causa quod ita sit, est quia bonum est humus et verum est semen, ita similiter bonum adoptat verum ac conjungit sibi, quia amat illud sicut parens {1}; est enim conjugiale caeleste inter bonum et verum; et est bonum quod facit vitam apud hominem, quoniam bonum est voluntatis {2}, et voluntas hominis est ipse homo; at verum non facit vitam apud hominem nisi quantum a bono ducit; quoniam verum est intellectus, ac intellectus absque voluntate non est ipse homo, est modo introitus ad hominem, nam per intellectum intratur in voluntatem; [3] comparari potest homo cum domo in qua plura sunt conclavia, quorum unum ducit in alterum; qui in veris sunt solum quoad intellectum, illi non sunt in aliquo conclavi domus, sed modo in atrio; quantum autem verum per intellectum intrat in voluntatem, tantum in conclavia intrat, et habitat in domo; homo etiam in Verbo comparatur domui, ac verum quod solius intellectus comparatur atrio; at verum quod etiam factum est voluntatis, et ibi fit bonum, comparatur conclavi ubi habitatur, et ipsi cubiculo. [4] Quod bonum sit quod omnium primum a Domino appropriatur homini, constat ex infantia et ex prima pueritia ejus; quod tunc ei bonum innocentiae, ac bonum amoris erga parentes ac erga nutricem, ac bonum charitatis erga infantes socios sit, notum est; hoc bonum influit a Domino apud illos, ut inserviat in procedente aetate pro primo vitae Domini apud hominem, et sic pro plano recipiendi vera; conservatur (o)etiam hoc apud hominem cum adolescit, si non ipse destruit illud per vitam mali et inde fidem falsi. Cum dicitur bonum, intelligitur charitas erga proximum et amor in Dominum, nam omne id quod est amoris et charitatis, est bonum.{3} Quod bonum primo loco sit, et verum secundo, apud illos qui regenerantur, tametsi aliter apparet, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 4925, 4926, 4928, 4930, (x)6256, 6269, 6272, 6273. @1 et adoptat illud, ac conjungit illud sibi$ @2 i ejus$ @3 i Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis ad recipiendum Divinum Verum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church