Arcana Coelestia (Elliott) n. 3058

Previous Number Next Number See English 

3058. Quod `haurire aquas' significet instructionem, tum quoque inde illustrationem, ut in sequentibus hujus capitis, inde est quia `aquae' in sensu interno significant vera fidei, n. 2702, ita `haurire aquas' non aliud est quam instrui in veris fidei, et sic illustrari; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam, Haurietis aquas in gaudio e fontibus salutis; {1}in die illo confitemini Jehovae, xii 3, 4;

`haurire aquas' pro instrui, intelligere et sapere: apud eundem, Obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Tema, xxi 14;

`obviam sitienti adferre aquas' pro instruere: apud eundem, Miseri et egeni quaerentes aquas, et nullae, lingua eorum siti deficit, xli 17;

`quaerentes aquas' pro desiderantes in veris instrui, {2}`et nullae' pro quod non apud aliquem. Praeterea per `haurientes aquas' in Ecclesia Judaica repraesentabantur illi qui continue scire vera cupiunt, sed propter non alium finem quam ut sciant, {3}usum inde nihil curantes; tales inter vilissimos habiti sunt; `Gibeonitae' illos repraesentarunt, de quibus Jos. ix 21, 23, 27. @1 n. 2009 i dicetis$ @2 quod nullae, et I$ @3 quid usus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church