5912. `Tu et filii tui, et filii filiorum tuorum': quod significet bonum spirituale, et omnia quae ab illo, et qua ab his, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `tu', quod sit bonum spirituale, de qua supra n. 5906; ex significatione `filiorum ejus' quod sint quae ab illo, et sunt vera in naturali quae repraesentantur per `filios ejus'; et ex significatione `filiorum filiorum ejus' quod sint quae ab his, nempe vera iterum nata et derivata; bonum enim cum primo loco est et dominium habet, producit vera {1}continue; multiplicat illa circum se et quoque circum unumquodvis verum, et facit unumquodvis verum sicut stellulam in cujus medio est luminosum; bonum nec modo multiplicat vera circum se, sed etiam producit a veris vera per derivationes successive, quae sunt `filii filiorum' seu nepotes, et sic porro. (m)Joseph fratres suos non aliter ad se invitat quam per patrem, dicendo quod is cum filiis et filiis filiorum veniret; causa est quia conjunctio caelestis interni cum veris in naturali non datur nisi quam per medium {2}.(n) @1 continuo I$ @2 i quod nunc est bonum spirituale, quod Israel$