Arcana Coelestia (Elliott) n. 1042

Previous Number Next Number See English 

1042. 'Arcum Meum dedi in nube': quod significet statum hominis regenerati spiritualis, qui instar arcus iridis est: quisque mirari potest quod arcus in nube seu iris in Verbo accipiatur pro signo foederis, cum iris non aliud sit quam quoddam exsurgens ex modificatione radiorum lucis a sole tunc in guttis aquae pluviae, nec aliud quam naturale quoddam, nec sicut alia signa foederis in Ecclesia, de quibus mox prius: sed quod 'arcus in nube' repraesentet regenerationem, et significet statum hominis regenerati spiritualis, non alicui notum esse potest nisi cui datum videre et inde scire quomodo se res habet. Angeli spirituales, qui omnes fuerunt homines Ecclesiae spiritualis regenerati, in altera vita cum sistuntur conspiciendi ita, apparet circum caput sicut arcus iridis; sed irides quae apparent, se habent prorsus secundum statum eorum, inde etiam cognoscuntur in caelo et in mundo spirituum quales sunt: quod instar iridis appareat, causa est quod naturalia eorum correspondentia spiritualibus talem speciem sistant; est modificatio lucis spiritualis a Domino, in eorum naturalibus; hi angeli sunt qui dicuntur 'regenerati aqua et spiritu,' angeli vero caelestes 'regenerati igne.' In naturalibus ita se habet: [2] ut color existat, debet esse quoddam obscurum et niveum, seu nigrum et album, in quae cum radii lucis ex sole incidunt, secundum variam temperaturam obscuri et nivei, seu nigri et albi, ex modificatione radiorum lucis influentium, existunt colores, quorum quidam magis aut minus trahunt ex obscuro et nigro, quidam magis aut minus ex niveo seu albo, inde diversitas eorum; comparative se habet res in spiritualibus; ibi 'obscurum' est proprium intellectuale seu falsum. et 'nigrum' est proprium voluntarium hominis seu malum, quod absorbet et exstinguit radios lucis; at 'niveum et album' est verum et bonum quod homo putat facere ex semet, quod reflectit et rejicit a se radios lucis; radii lucis qui in illa incidunt et illa quasi modificant, sunt a Domino, ut a sole sapientiae et intelligentiae, nam radii lucis spiritualis non alii sunt nec aliunde: quia naturalia correspondent spiritualibus, inde est cum circa hominem regeneratum spiritualem in altera vita sistatur ita videndum, quod appareat simile arcui in nube, qui arcus est repraesentatio spiritualium in ejus naturalibus: apud hominem regeneratum spiritualem est proprium intellectuale, cui Dominus insinuat innocentiam, charitatem et misericordiam; secundum receptionem horum honorum ab homine, apparet ejus iris, cum sistitur videnda, eo pulchrior quo magis proprium voluntarium hominis remotum, subactum, et in obsequium redactum est. [3] Prophetis cum in visione Dei fuerant, apparuit quoque arcus sicut qui in nube, ut Ezechieli, Supra expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et {1} super similitudine throni,' similitudo tanquam aspectus Hominis super illo superius: et vidi sicut speciem prunae {2} coruscantis secundum aspectum ignis, intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et supra; et ab aspectu lumborum Ipsius et infra, vidi tanquam aspectum ignis cui splendor circumcirca, sicut aspectus arcus cum sit in nube in die pluviae, sic aspectus splendoris circumcirca; hic aspectus similitudinis Gloriae Jehovae, i 26-28;

cuivis constare potest quod Dominus ita visus, et tunc per Ipsum repraesentatum caelum, nam Ipse est caelum, hoc est, Omne in omnibus caeli; Ipse est 'Homo' de quo ibi, 'thronus' est caelum, 'pruna coruscans secundum aspectum ignis a lumbis supra' est caeleste amoris, 'ignis splendor circumcirca a lumbis infra sicut arcus in nube' est caeleste spirituale; ita caelum caeleste seu caelestium angelorum repraesentatum a lumbis supra, et caelum spirituale seu spiritualium angelorum a lumbis infra; quae enim infra sunt a lumbis usque per pedes ad plantas, in Maximo Homine significant naturalia: inde quoque constat quod naturalia hominis ita illustrata per lucem spiritualem a Domino, instar 'arcus in nube' appareant. Apparuit etiam Johanni, de quibus in Apoc. iv 2, 3; x 1. @1 I o, probably a printer's slip from repetition of throni.$ @2 Sch. has only prunae, A.V. and R. V. 'amber,' but 'or electrum' in m. The Heb. [ ] (hashmal) means 'polished brass,' possibly a mixture of brass and gold, see Rev. i 15.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church