Arcana Coelestia (Elliott) n. 9736

Previous Number Next Number See English 

9736. `Et erunt vectes super duobus lateribus altaris': quod significet potentiam boni ex quo verum {1}, et veri ex bono, constat ex significatione `vectium' quod sint potentia, ut nunc supra, et ex significatione `duorum laterum' quod sint bonum ex quo verum, (c)ac verum ex bono, ita conjugium boni cum vero et veri cum bono; quod ita {2}, est quia illa quae sunt a latere dextro apud hominem se referunt ad bonum ex quo verum, et illa quae sunt a latere sinistro, ad verum ex bono, videatur n. 9604, et quod sic per conjunctionem significetur conjugium boni et veri, n. 9495; inde nunc est quod similia per latera altaris, (o)ubi vectes, significentur; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496. @1 d per verum i ex quo verum cp n. 9713$ @2 i sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church